Articulus 6
Articulus 6
Deinde quaeritur de hoc verbo Hilarii : "Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear, etc."
Ex hoc videtur sequi, quod principium sit in Filio per auctoritatem: sicut praepositus facit hoc per regem: virtute enim prepositionis notatur auctoritas in re accusativa.
Soturio. Prapositio aquivoce ponitur cum diversis casualibus : quandoque enim notat auctoritatem in casu cui adjungitur: quandoque subauctoritatem, ut dicunt quidam : tamen verbum subauctoritatis non invenitur positum a Sanctis. Sed dicendum, quod notat quandoque auctoritatem, si in alio ponitur auctoritas, ut cum dicitur, Rex facit per suum prepositum. Ita Hilarius dicit hic, et intendit quod Spiritus sanctus sit a Patre et Filio, et quia hoc Filius habet a Patre: sicut etiam hic exponitur.
On this page