Text List

Articulus 7

Articulus 7

An quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem ?

ARTICULUS VII. An quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Quidquid habet, de Patre habet Filius, etc."

1. Sed non habet nisiper generationem: ergo per generationem habet quidquid habet : sed habet processionem Spiritus sancti a se: ergo per generationem habet illam : ergo processio est per generationem, quod falsum est, cum dicant diversos fluxus.

2. Item, Si quidquid habet Filius, habet a Patre : ergo quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque : ergo quod procedit ab utroque, habet ab utroque: ergo quod procedit a Patre, habet ab utroque: ergo quod procedat a Patre, habet aFilio, quod falsum est.

Ad uacet hujusmodi sophismata dicendum, quod quidquid habet Filius, habet a Patre per generationem: sed non sequitur, quod totum sit natum quod habet, sicut supra est determinatum: quia Filius natus est, et generatione est, et alia sunt in ipso per identitatem ad natum : et sic vis processiva est in ipso, sive spiratio activa.

Ad aliud dicendum, quod quidquid habet Spiritus sanctus, habet ab utroque divisim et conjunctim: quia totum habet a Filio, et totum habet a Patre: quod autem infertur: ergo quod procedit ab utroque, etc., possumus dicere sicut comuniter solvitur, quod est commutatio predicamenti: quia procedere non est quid, sed ad aliquid.

Sed quia posset opponi quod secundum hoc non valeret ratio Augustini probantis quod Filius habet a Patre quod ab ipso procedat Spiritus: quia quidquid habet, habet a Patre. Concedatur hec, quod quidquid habet, habet ab utroque, et concedatur conjunctim tantum : et si postea infertur: ergo habet a Filio quod procedit a Patre, patet quod non sequitur: quia ab immobili suppositione procedit ad mobilem.

Si autem objicitur, quod hoc est contrarium hujus quod dictum est, scilicet quidquid habet, habet ab utroque divisim et conjunctim, Dicendum, quod non: quia prima suppositio non est nisi pro substantialibus : cum autem assumitur secunda, in distributione termini claudi-~ tur, etiam notionaliter conveniens: et quia notionale est in utroque conjunctim, ideo non est mirum si variatur supposi- tionis modus. Vel potest dici, quod etiam ratio Augustini non tenet de Filio nisi gratia materie: in forma enim peccat mutando quid in ad aliquid.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7