Divisio Textus
Divisio Textus
Hic incipit pars illa, in qua determinat Magister differentiam generationis, et processionis. Et dividitur in duas partes : in quarum prima ostendit, quod Spiritus sanctus non potest dici genitus, eo quod non sit natus ut Filius. In secunda autem determinat, quod non potest dici in- genitus, eo quod ipse non sit non ab alio, ut Pater, ibi, E, "Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus."
Prima harum habet tres partes : in quarum prima tangit, quare Spiritus sanctus non dicatur natus vel filius, sed tantum procedere. In secunda tangit e converso, quare Filius dicitur nasci et procedere, ibi, B, "Cum autem Spiritus sanctus non dicatur natus, etc." In tertia ostendit, quod ineffabilis est distinctio inter nasci et procedere dum hic vivimus, ibi, C, "Inter generationem vero Filii, etc."
On this page