Text List

Articulus 1

Articulus 1

Qualis est differentia generationis et processionis in a divinis ?

ARTICULUS I. Qualis est differentia generationis et processionis in a divinis ?

Incidit autem dubium circa primum de differentia generationis et processionis. Videtur autem nulla esse differentia multis rationibus, quarum quaedam sunt universales, et probabiles : quaedam autem proprie.

Universales sunt iste : 1. Inter speciem et genus differentia non assignatur, sed inter speciem et speciem ejusdem generis : cum ergo omne quod nascitur, procedat, et non e converso, ut dicit in ista lectione Augustinus, inter generationem et processionem nulla est differentia, ut videtur.

2. Item, Ea quae distinguunt hypostases ejusdem nature, aut differunt numero, aut specie. Si: numero : hoc non potest esse : quia differre numero, est differre materia : ergo si distinguuntur hypostases divine nature, per ea que differunt specie oportet distinguere : sed procedere et nasci non diiferunt specie : ergo inter ea non est talis differentia quae constitutiva sit diversarum personarum.

3. Item, Quidguid secundum unam rationem sui nominis pluribus convenit, non distinguit inter illa : ergo a simili quidquid secundum unam rationem sui nominis convenit Filio et Spiritui sancto, non distinguit inter Filum et Spiritum sanctum : procedere autem secundum unam rationem sui nominis convenit Filio et Spiritui sancto : ergo non distinguit inter cos.

4, Praeterea, Ex propriis videtur probari, quod nulla differentia sit : omnis enim emanatio vel fluxus alicujus de aliquo, aut distinguitur penes terminum a quo, aut distinguitur penes terminum ad quem, aut penes ipsam emanationem, aut penes duo illorum quecumque sint simul, aut penes omnia tria : sed in divinis sunt duw emanationes Filii et Spiritus sancti, utraque a substantia Patris, et utraque in substantia, et utraque substantiali hoc modo emanationis, quia nihil de accidente est mixtum, et nihil minus accipit unus de substantia Patris quam alius : ergo videtur, quod in nullo differant.

5. Si forte dicas, quod Spiritus sanctus est a duobus : hoc non solvit : quia posito quod sit ab uno, adhuc Spiritus sanctus non erit Filius, sicut dicunt Greeci. Si autem dicas, quod Filius est imago Patris, et non Spiritus sanctus: et hoc iterum non solvit : quia non esse similem in his quae quasi exterius sunt convenientia, non dirimit rationem generationis et filiationis, dummodo hujusmodi emanatio sit ibi substantialiter similis : Spiritus autem sanctus in omnibus substantialibus similis est Patri ergo non est distinctio inter Filii generationem, et processionem Spiritus sancti.

6. Si forte velles dicere, quod est differentia in modo emanationis sic : quia generatio est in simile specie et forma et ratione, processio autem non : hoc nihil est : nos enim non litigamus de nomine, sed de re ipsa: Spiritus ergo cum sit similis Patriin forma, in specie, in natura, in substantia, et in omnibus absolutis, videtur quod Spiritus erit natus sicut Filius,

Si forte dicas, quod generatio est opus nature, processio autem est opus voluntatis, eo quod Spiritus procedit per modum dilectionis. Contra : Opus voluritatis, ut dicit Damascenus, est creatio ergo secundum hoc Spiritus esset creatus, quod falsum est : ergo non erit processio Spiritus opus voluntatis secundum illam rationem qua dividitur opus voluntatis contra opus nature : redit ergo adhuc, quod processio Spiritus sit opus nature : et ita Spiritus est natus sicut Filius.

7. Item, In inferioribus est motus et mutatio, et motus et mutatio simul: et determinant Philosophi, quod motus est de subjecto ad subjectum, eo quod non potest moveri aliqua specie motus nisi actu ens et subsistens : mutatio autem inter substantiam et non substantiam fit simpliciter : mutatio autem conjuncta motui est in materia subjecta formis habentibus contrarietatem : que, inquam, materia procedit et exit ad actum alicujus forme. Omnes autem hujusmodi motus et mutationes determinantur et trahuntur in species penes terminum ad quem sunt. Ergo licet in divinis desit id quod motus et mutationis est, eo quod non sit ibi exitus de potentia ad actum : cum tamen non desint termini inter quos sunt emanationes divine, videtur quod penes terminos distingui debeant : hic autem terminus utrobique non est nisi substantia et suppositum : ergo videtur, quod ambe emanationes, scilicet Filii, et Spiritus sancti, sint unius rationis : ergo nulla differentia inter unam et aliam.

8. Item, In omni natura in qua est communicatio secundum fluxum originis hypostasum, est una ratio exitus omnium hypostasum illius nature. hoc probatur per inductionem in singulis, homine, asino, leone, et sic de aliis : ergo cum in divinis non sit communicatio nature pluribus hypostasibus nisi secundum fluxum originis, videbitur una ratio communicationis nature esse in Filio et Spintu sancto : ergo videtur, quod nulla sit differentia emanationum unius, et alterius.

9. Item, In omni natura sic video, quod ubi est eadem ratio nature in specie, in illis est etiam eadem ratio suppositorum : quia enim Socrates et Plato sunt unius rationis in hoc communi quod est homo, sunt etiam unius rationis in hoc communi sequenti id quod suppositum est : non enim alia ratione Socrates est suppositum hominis, quam Plato : quia tunc suppositum aequivoce diceretur de illis : ergo cum natura divina non solum unius rationis, sed etiam numero sit in Filio et Spiritu sancto. videtur quod eadem ratio suppositi sit in eis : ergo si unus est Filius, et alius : vel si unus non est Filius, nec alius.

10. Item, Omne quod distinguitur ab alio, aut distinguitur substantiali differentia, aut accidentali : accidentalis autem differentia in divinis nulla est : ergo si differunt Filius et Spiritus sanctus, per substantiam differunt : et hoc est falsum : ergo videtur, quod si unus dicitur nasci, et alius dicetur nasci : vel si unus si unus procedere, et alius similiter procedere dicelur.

11. Item, Supra ' habitum est, quod non est in divinis nisi relatio originis una autem est relatio originis in omnibus originatis in natura una, sicut probatur inducendo in singulis : ergo videtur cum ambo, scilicet Filius et Spiritus sanctus originati sint, quod habent unam originis rationem.

12. Praeterea, Similia quae inducuntur, non videntur valere : cum enim dicitur, quod ex sole procedit lumen, et calor : quorum unum altribuitur Filio, alterum Spiritui sancto : non est vera similitudo : quia licet utrumque sit ex sole, tamen alterum tantum ex eo quod est naturale soli, et disponit ipsum, scilicet lumen : calor autem non : quia sol nec calidus, nec frigidus est in natura sui, ut probatum est in natarali Philosophia : ergo secundum hoc Spiritus sanctus esset effectus Patris in natura aliena, et non in natura divina procederet, quod falsum est.

Praeterea, Si sol emittat radios per adspectum ad Saturnum vel aliam stellam, numquam calefaciet eam : ergo si divinus sol emittat lumen in id quod est nature divine, ex hoc non procedit calor aliquis, ut videtur : ergo nihil valet simi~ le per quod distinguitur inter generationem et processionem.

Si forte dicas, quod ex sole procedat radius, et lumen : et ita duo sunt distincta : tunc adhue non valet similitudo, quia lumen est qualitas disponens radium, et solem, et non est diverse proprictatis : ergo videtur secundum hoc, quod adhuc non possit distingui inter generationem Filii, et processionem Spiritus sancti.

Si autem dicas, quod in igne invenitur similitudo vera distinctionis : quia ab igne procedit lumen, et calor, et utrumque exit ab igne. Iterum hoc non valet duabus rationibus : quarum una est, quod lux non est naturalis igni, ut dicit Alexander Philosophus : quia non lucet in sphera sua: aliter enim tegeret a nobis stellas, quia corpora luminosa tegunt ea que sunt post se : sicut una stella eclipsat aliam, quando subjicitur ei inter nostrum visum, et illam quae est superior. Alia ratio est : quia etsi dabimus, quod ignis de natura sua lucet, non tamen calor, et lumen reducuntur ad eamdem naturam in igne: sed unum ad lucem, et alteruni ad calorem : ex hoc igitur tunc sequitur, quod Filius et Spiritus sanctus non essent ex eadem natura Patris, quod heresis est.

13. Praeterea, Si haecdistinguuntur ab invicem, sicut se habebit distinguens ad disltinguens, sic distinctio ad distinctionem, et distinctum ad distinctum : sed distinguens a distinguente diifert substantialiter, eo quod accidentalis distinctio in divinis nulla est : ergo distinctio a distinctione, et distinctum a distincto differunt substantialiter : sed distincti sunt Filius et Spiritus sanctus : ergo Filius et Spiritus sanctus differunt substantialiter : quecumque autem differunt substantialiter, unum eorum habet aliquam substantiam quam non _ habet aliud : ergo aliqua substantia est in Filio, que non est in Spiritu sancto, quod falsum et hereticum est : ergo non differunt emanationes due inter se.

14. Item, In omnibus ia quibus est univocatio unius communis nature, est unus actus univocus, per quem una natura propagatur ex uno. hoc probatur in singulis. Ergo si univocatio nature divine est in Filto et Spiritu sancto, erit actus univocus quo illa natura ex uno Patre est accepta : ergo si per generationem accipit Filius, per generationem accipit et Spiritus sanctus : vel si procedendo accipit Spiritus sanctus, eo modo accipiet et Filius.

Si forte aliquis velit instare prime probationi in stellis, in quibus est natura una, et tamen non propagantur ex una stella : instantia ridiculosa est : quia stelle non sunt unius nature gue sit forma speciei : quia si hoc esset verum, cum determinatum sit quod etiam sint unius materiae non diversificate per 1mpressiones peregrinas, sed tantum habentis potentiam ad motum circularem, omnis stella cum omni stella esset ejusdem effectus, quod est absurdum, et contra peritos astrorum.

Si autem forte volet aliquis instare per Angelos : adhuc minus dubia est instantia : quia non est probatum, quod Angeli sint ejusdem speciei : vel si sunt, ut quidam dicunt, non est instantia : quia in eis non est natura communicabilis, ut supra probatum est +: prima autem propositio est de his in quibus natura communicabilis est per originis actum vel proprietatem.

15. Item, Non videtur esse differentia quam quidam de novo hie invenerunt, scilicet quod duo sint in divina natura, scilicet esse sive essentia, et spiritualitas ipsius : et ideo penes ista duo sunt duo actus communicationis nature, sczlicet generatio quae communicat esse et essentiam, et processio quae communicat spiritualitatem. Aut enim spiritualitas vocatur attributum divinum, quo ipsa natura divina distinguitur a natura corporal ; aut spiritualitas vocatur vis spirativa, de qua habitum est supra . Si primo modo : tunc nihil est quod dicunt :

quia hoc in nulla natura communicabili est, quod alio actu originis communicetur essentia ipsius, et alio secundum rationem proprietas differentiarum ejus ab aliis naturis alarum rerum : in generatione enim hominis nascitur hic homo, et eadem generatione per consequens habet, quod rationalis est, quod bipes, quod animal discipline susceptibile, et alia omnia hujusmodi: ergo videtur, quod communicatio hujusmodi spiritualitatis non admittit diversum actum communicationis sue ab actu communicationis essentiae vel nature. Praeterea, adhuc redibit idem inconveniens quod prius fuit : quia generatione accipit Filius et naturam et spiritualitatem, et processione accipit Spiritus sanctus et naturam et spiritualitatem nature : ergo videtur, quod idem sit generare et procedere.

Si forte dicas, quod Filius secundum prius accipit naturam, et secundum posterius accipit spiritualitatem, vel per hoc quod spiritualitas est idem illi : sed Spiritus sanctus secundum prius accipit e converso, scilicet spiritualitatem, et accipit naturam per hoc quod est posterius ad illam, vel per hoc quod est idem ili, eo quod in divinis non est prius et posterius. Contra: Omne quod accipit naturam aliquam et proprietatem ipsius nature substantialem, secundum prius et per se accipit naturam quam proprietatem que est consequens, vel idem illi: non est ergo ratio, quod dicas Spiritum per se accipere spiritualitatem, quia hoc est contra omnem intellectum. :

Item, Omnis hypostasis per se subjicitur nature, et proprietati nature, per consequens : cum ergo Spiritus sit hypostasis divine nature, per se subjicietur nature et per consequens secundum in~ tellectum proprietati ejusdem sive attributis.

Item, Cum in divina natura multa sint attributa eque notionalia sicut spiritua~ litas, sicut aeternitas, incommutabilitas, simplicitas, bonitas, potestas, et hujusmodi: quare non esset aliqua communi- catio nature penes hypostases secundum omnia ? Si dicas, quod hoc est ideo, quia illa respiciunt actum, spiritualitas autem naturam : hoc plane frivolum est: quia incommutabilitas, simplicitas, aeternitas, nullum actum determinant, sed naturam solam.

Si autem dicatur, quod spiritualitas non sumitur hic a spiritualitate nature, sed a vispirativa, hoc est aliud : quia vis spirativa (ut supra probatum est) est per se, vel in persona: tunc quero si illa vis spirativa producit perfectum in ratione spiritus, et non nature: vel perfectum in ratione nature, et non ratione spiritus: aut perfectum in utroque: et tune aut productio primo est de natura, et propter identitatem de ratione spiritus : aut e converso per se est productio spiritus, et propter identitatem spiritualitatis ad naturam est etiam productio nature: quia non potest pluribus modis variari, nisi dicas quod est eque utriusque, vel neutrius: quod autem hic dicitur propter identitatem, ideo fit quod in divinis propter omnimodam simplicitatem non est prius et posterius, sed idem: tamen ratio diversa est.

Si primo modo, scilicet quod processio dicat productionem spiritus, et non nature, sequitur heresis Sabellii, quod Spiritus sanctus non accipiat naturam a Patre procedendo: et est etiam contra auctoritates Augustini hic inductas. Si secundo modo, scilicet quod processio dicat productionem nature, et non spiritus, sequitur quod Spiritus sanctus non debeat dici spiritus, sed Filius, quod iterum falsum est. Si tertio modo, scilicet quod processio dicat productionem perfectionis in natura, quae productio etiam sit spiritus propter identitatem spiritualitatis ad naturam: tunc sequitur, quod Spiritus eodem modo procedet quo Filius: generatio enim divina est productio perfecti in natura, qui etiam perfectus est spiritus, eo quod identitatem habeat spiritualitas cum natura : et hoc iterum falsum est. Si quarto modo, scilicet quod processio dicat productionem e converso spiritus, et per identitatem dicat perfectum in natura. Conrra hoc est, quod omnis productio illius est per se quod immediatum est actui producenti: hoc autem in omni communicatione nature est suppositum nature: ergo non est prius attributi, quam ejus qui est natura perfectus. Si quinto modo dicas, hujus exemplum nec in spirituali natura, nec in corporal: natura invenitur, quod duo sint in uno ex equo ordinata ad unum actum ul termini ejus secundum rationem. Sisexto modo dicas, tunc sequitur, quod Spiritus in divinis nulla productione producitur, quod frivolum est : ergo sta opinio novella stare non potest.

Sed forte propter istas rationes, nisi ad oppositum aliae fortiores inducerentur, heresis confirmaretur. Unde sic proceditur ad oppositum :

1. Omnis communicatio divine nature possibilis danda est ei: cum ergo possibilis sit ei communicatio personarum distinctarum in amore, illa necessario danda est e1: ergo non ert ili tantum communicatio nature per actum nature, sed erit etiam communicatio amoris per actum amoris: amor ergo ille qui est a personis distinclis, aut est aliquid, aut mil. Si nihil est: ergo non est amor. Si autem est aliquid, aut distinctum, aut non distinctum. Si non dislinctum: ergo hoc non est persona dislincta, sed potius est a natura. 51 autem est distinctum, aut est proprietas, aut persona. Non proprietas : quia proprictas est in persona, non a persona : et distinguens, non distincta: ergo rebnquit, quod sit persona: et sic habeo propositum in duabus conclusionibus mtentis : quarum una cst, quod Spirtus sanctus est persona. Secunda est, quod modus sua processionis non est modus processionis Filii. eo quod unum sunt in natura. Et si quero a te, Quare Filius est ejusdem natures cum Patre? tu dices quia genitus est a Patre: et quod nascitur, nascendo accipit naturam ejus a quo nascitur. Modo quero ulterius, Si Pater et Filrus possunt habere aliquam communicationem praeter naturam ? Probe, quod sic : quia sic est inter ea quae sunt ejusdem nature, quod in socictate vite unusquisque de proprio suo dat alii in amore et amicitia : ergo Pater distinctus de proprio suo potest dare Filio, et ec converso : illud autem est amor: ergo amor est inter Patrem et Filium distinctus, et ut distincti sunt, non tamen in quantum sunt unum in natura : ilud autem quod sic dat Pater, aut est a Patre distincto, aut ab eo in quantum communicat in natura cum Filto. Si primo modo: tunc habeo propositum: quia tunc amor est a Patre et Filio, et distingmtur a personis corum alter quam Filius a Patre. Si secundo modo: ergo ille amor non procedit ex proprio Patris, et ex proprio Filn : et sic deficientiores in amando erunt Pater et iihus, quam ego et tu: quia ego possum tibiex proprio amorem impendere, et tu mihi, Si forte dicas, quod alle amor non est persona: hoc nihilest, quia hoc supra probatum est’. Si autem dicas, quod amor ille est in Patre virtute essentiae divine, et ita non est proprius : hoc iterum nihil est: quia etiam potentia generandi est in Patre virlute essentia : et tamen generare proprium est-Patris, et non essentiae : ergo licet vis spirativa amoris sit im Patre et Fillo ratione es-— sentie, niulominus tamen diligere quod dicit exitum hujus amoris ab utroque, erit proprium et distinctrvum : ita etiam in me et te potentia amandi nos invicem, est in nobis virtute nature communis nuhi et tibi: et tamen diligere nos invicem, mili et tibi est proprium.

3. Item, In inferiori natura nobili video duplicem modum processionis : na- tura enim processit in communicationem per actum generationis, qui propter 1mperfectionem est de potentia in actum : voluntas autem unius procedit in alium per amorem, qui processus propter imperfectionem nature est accidentalis: cum igitur natura inferior exemplata sit a superiori, videtur quod isti duo processus nobilius sunt in superiori natura : ergo erit ibi generatio sine exitu de potentia ad actum, et erit ibi processio amoris sine accidentali natura : et sic sicut Filius generatur secundum substantiam a Patre, ita Spiritus secundum substantiam procedit ab utroque: et tamen unus modus non est alter.

4. Item, Quorumcumque processuum propria principia differentia sunt, et ipsi differentes sunt: sed prmcipium amoris est voluntas, principium generationis est natura: ergo processio Spiritus sancti differt a generatione Filii, sicut differunt voluntas et natura. Si forte dicas, quod, voluntas in Deo idem est quod natura, non est instantia: quia supra‘ probatum est, quod licet talia attributa sint in Deo idem, tamen non sunt synonyma, et differunt in relatione ad actus: hic autem ego accipio naturam utnatura principium est generationis, et voluntatem ut principium est amoris, ergo procedit ratio inducta sine impedimento instantie.

5. Item, Cum due sint communiones in natura nobili, una ad esse, altera ad bene esse, ambe habebunt aliquid respondens in Deo, cum utraquet si nobilitatis : sed illa quae est ad bene esse in crealura nobili, differt ab illa quae est ad esse in re communicata, et modo communicationis : quia res communicata in una est essenature, resautem communicata in alia est amor: cum ergo omnimoda sit simplicitas in superiori, si ille communicationes inferuntur in divina, oportet quodnon differant re nature, sed modo : quia aliter non essent due : ergo in divinis modus processionis Filii differt a modo processionis Spiritus sancti: et lamen id quod communicatur utroque modo, erit substantialiter unum quod est natura vel substantia : et hoc est verum.

6. Item, Objicitur per similia : videmus enim simile in mente humana, et angelica, quae imago Trinitatis est, quod alius est processus notitia a mente, et alius est processus amoris: et tamen re idem est amatum, et notum, qua substantia mentis : ergo similiter erit in divinis.

7. Item, Videmus a sole procedere lumen, et radium, etin radio ab eodem sole procedere virtutem vivificativam : cum ergo Spiritus vitam det, et Filius lumen scientie infundat, patet quod ambo isti diverso modo, simul tamen a sole divino oriuntur.

8. Item, Non est idem modus procedentis ut nexus distinctorum, et procedentis ut distinct: : Fillus autem omnis sive in Deo, sive in natura, procedit a Patre ut distinctus, amor autem omnis procedit ut nectens distinctos : ergo non est idem modus processionis isivrum duorum.

Solutio. Dicendum, quod in veritate processio Spiritus sancti dilfert a generatione Filii: et media istarum ultimarum rationum ostendit numerum et rationem differenliarum : et suntin universo septem differentia quae colligi possunt.

Prima est ex parte principil a quo: quia una est a potentia generandi in Patre, alia autem a potentia spirativa : que licet secundum rem non differant, tamen vere et non synonyme sunt in Deo.

Secunda est quam hic tangit Augustinus, quod Filius est ab uno, Spiritus autem sanctus est a duobus : non uta patre eta matre, sed ut una et ejusdem rationis potentia spirantibus eum.

Tertia est, quia processio Spiritus sancti est ex communione consensus Patris et Filii distinctorum: Filius autem est penes communicationem nalure : quae hicet iterum im Deo idem sint re et subjecto, tamen haecidentitas non impedit diversitatem modi in procedendo: quia idenlitas ex attributo simplicitatis causatur, et rationem propriam non tollit ab utraque communicatione.

Quarta est penes procedentes : quia Filius procedit ut distinctus in esse, Spiritus autem sanctus per modum bene esse distinctorum: quod tamen ab ipso non tollit nature perfectionem: quia in divinis quidqud est per bene esse vel essc, totum perfectum in substantia et hypostasi est: et ideo dicit etiam Augustinus, quod Spiritus est jucunditas et delectatio duorum.

Quinta sumitur iterum ex parte eorum qui procedunt : quia Filius dicit rationem accipientis naturam, Spiritus autem sanctus dicit rationem accipientis et neclentis eos a quibus accipit, sicut supra est determinatum.

Sexta est sumpta penes aptitudinem procedentium: quia Filius per hoc quod filius est, nihil dicit nisi relationem ad Patrem: et ideo non ponit aptitudinem ad hoc quod donetur, cum sitex natura, sed aptitudinem ad hoc quod sibi impendatur: Spiritus autem sanctus per hoc quod ut amor procedit ex liberalitate Patris, ponit aptitudimem ad hoc quod ipse donetur: et ideo dicit Augustinus, quod ab aeterno ut donabilis procedit : donum enim est Patris et Filii quod sibi invicem gratuito amore impendunt : est etiam ulterius donabile nobis quamvis numquam daretur.

Septima differentia est quam etiam tangit Augustinus in libro XIV de Zrinitate, quod amor cst in mente, non ut natus, sed ut spiratus: quia appetitus ejus tenuis quidem est in mente, etiam antequam gignat notitiam suam: qui tamen appetilus fit amor notilie jam nate : et ideo ipse potius est unio parentis et prolis quam natus: et differentia hac Augustini fundatur super hoc quod uniens aliqua duo, necessario distinguitur ab utroque: et ideo amor qui est unio parentis et prolis, necessario non habebit nomen et rationem parentis, nec habebit nomen et rationem prolis.

His habitis, respondenduin est ad objecta per ordinem.

Ap primum ergo dicendum, quod inter venus ut genus acceptum et species non assignatur differentia : quia genus et species sunt secundum rem magis rationes convenientie quam differentia, licet secundum haecnomina species et genus, que secundae intenlionis nomina sunt, opponantur relative, ut dicit Porphyrius : sed inter speciem et genus pro specie positum et loco specie, assignatur differentia: et ita est hic: quia processio specialem modum emanationis Spiritus sancti exprimit, Nec fiat hic vis de specie et genere: sed quecumgue communitas corum quae non convertuntur ad invicem, vocetur habitudo generis et speciei: eo quod in divinis non est species et genus, sicut infra ostendetur.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo sumpto procedere, ut dictum est, procedere et nasci differunt specie: et hac objectio fundatur supra falsum.

Praeterea, Hoc est etiam falsum quod differentia numero semper differant materia: quia dicit Philosophus, quod numerum etiam facit differentia cause et causati sine materia, sicut est numerus etiam in intelligentus agentibus secundum decem ordines, quae secundum Philosophos causantur ab intelligentia prima quae est Deus. Vel, si hoc extraneum videtur, tunc innitamur verbo Damascent dicentis, quia differentia est ‘causa numeri, et numeri personarum erit causa distinctio personarum : et sicut dicimus numerata differre, ita dicimus differre causam numeri et ideo sicut distincte persone differunt personarum numero, ita proprietates distinguentes differunt numero proprietatum. Bene tamen concedo, quod in nulla una persona vel duabus vel tribus sunt due proprietates differentes tantum nu- mero, et non specie proprietatum : quia non sunt due paternitates, nec due filiationes, nec due innascibilitates, et sic de aliis.

Ap anup dicendum, quod id quod est principium convenientia, non est principium distinctionis: sicut id quod probatur de pluribus, principium est convenientie plurium de ilo: sed hoc modo non accipitur hic, quando quaeritur differentia inter generationem et processionem sed potius verbum procedié specialiter exprimit emanationem Spiritus sancti.

Ad aliud dicendum, quod si ex propriis loquamur, sicut oportet in divinis, tunc emanatio Spiritus sancti distinguitur ab emanatione Filii, et quantum ad principium a quo, et quantum ad terminum in quem, et quantum ad ipsam emanationem. Principrum enim a quo est processio Spiritus sancti, est vis spirativa, vel consensus Patris et Filii : principium autem a quo per se est generatio a Patre, est vis generativa ut generativa. Terminus similiter in quem hoc modo prout potest in divinis accipi terminus, in una parte est Filius, et in alia est amor personalis, vel donum Patris et Pili. Modus emanationis unius est generatio, alterius est dilectio notionalis vel spiratio.

Ad id autem quod objicitur de ratione imaginis, dicendum quod bene conceditur, quod hoc non operatur multum ad distinctionem.

Apiw quod ulterius contra objicitur, quod substantialis est fluxus Spiritus et a substantia et in substantiam, dicendum quod non impedit differentiam assignatam : ideo quia id quod in divinis est gratia simplicitatis nature, non tollit propria a personis: sed si tolleret, tunc procederet objectio. Licet enim Pater vere sit natura divina, et Filius vere sit natura divina, non tamen Pater est Filius : et licet generatio vere sit natura divina, et processio vere sit natura divina, non ta- men generatio est spiratio vel processio hoe modo dicta, nec modus generations est modus processionis: et hoc accidit, quia a substanua a qua proccdit Fihus, non eodem modo significandi procedit Spiritus sanctus ; sed Filius est ex ipsa secunduin quod est vis generativa in Patre, Spiritus autem sanctus ex ea est secundum quod est vis spirativa in Patre et Filio: et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus', ubi diert sic: Est autem et discretio in supersubstantiahbus theologus: non quam dixi tantum quod secundum ipsam unitionem immixte et inconfuse collocatur unaqueque principalium personarum: sed quod et ea quae sunt supersubstantialis Dei feecunditatis, non convertuntur ad se invicem. Ex hoc accipitur, quod in unitate et simplicitate nature sunt discretiones personarum et proprietatum immixte et inconfuse, et non convertuntur ad se invicem propter nature simplicitatem : quia, sicut dicit ibidem Dionysius: Solus fons substantialis deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis propria religiose thearchicarum personarum. Ergo propria non convertuntur super se ex simplicitate essentia : et ideo licet substantia sit amor, substantia sit Filius, et substantia sit vis spirandi, et substantia sit vis generandi, et substantia sit generatio, substantia sit etiam spiratio : non sequitur, quod non differant ab invicem generatio et spiratio: sicut non sequitur, Substantia est Pater, et eadem substantia est Filius : ergo Pater et Filius ab invicem non distinguuntur.

Ap 1p autem quod objicitur, utrum sic differant, quod Filius dicat secundum rationem generationis fluxum in simili specie et natura, Spiritus autem non : dicendum, quod Spiritus sanctus non sit in simili natura et substantia et ratione sicut Filius, licet modo significandi et proprietate differant, ut patet ex prehabitis.

Ad aliud dicendum, quod in inferioribus est potentia et exitus ejus ad actum qui est motus vel mutatio vel utrumque: et terminus est in quo motus est in motum esse, vel mutatum esse : et tala non est ponere in divinis. Et si dicas, quod secundum rationem intelligendi spiratio est Spiritus, sicut generatio Filii : licet non sit generatio producens Filium de non Filio, nec spiratio producens Spiritum de non Spiritu: tunc bene dico, quod Spiritus et Filius distinguuntur, quia uuus procedit ut amor, alius autem ut filius : et sic denominantur ab eis emanationes eorum, scilicet spiratio a Spiritu, et generatio a Filio. Et si objicis, quod in utroque est acceptio substantix, jam solutum est hoc: quia hoc non impedit distinctionem.

Ad aliud dicendum, quod in inferiori natura non est communicatio in toto et perfecta : generans enim communicat naturam per generationem, et descindit partem, nec totum dat: et dat idipsum quod dat, in potentia materiali, ex quo tamen possit fieri simile in specie, et non habens eamdem naturam numero cum dante: et hoc magne imperfectionis est : omnis enim natura quae se potest communicare eamdem in numero et specie, multo libentius facit hoc, quam se communicet in specie tantum. Et probatio hujus est: quia si in communicatione queratur salus et permanentia nature que indita est per appetitum unicuique, multo intensius quaeritur permanentia in eadem natura numero, quam in eadem specie : et hoc experimentum docet quemlibet, ut dicit Apostolus ad Roman. vat, 221. Et adhuc, I ad Corinth. v, 4: Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, id est, corpore, wgemiscumus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Similiter si quaeritur jucunditas so- cietatis in pluribus hypostasibus, major habetur in conjunctis in eadem numero natura, quia ille hypostases a se dissentire non possunt, quam in eadem specie et non numero: et ideo cum in inferioribus isla optima nature communicatio esse non possit, appetitur ea qua est post eam possibilis inferiori nature, scilicet ut communicetur in specie. Similiter inferior natura quando communicat affectum intimum, hbenter in affectu vellet quod substantia ejus procederet in illum quem sicut se diligit, et in amore ipso esset substantia: sed propter materialitatem et ignobilitatem esse non potest : et ideo duo modi communicandi imperfecti in inferioribus, sunt in superiori natura secundum perfectam rationem, scilicet commuynicatio nature, ita quod genitus et generans sunt in eadem natura: et communicatio consensus, ita quod ipse consensus sit substantia et suppositum : unde quod in inferiori natura est tantum unus modus communicationis nature, hoc est ex imperfectione, sicut ostensum est.

Ad aliud dicendum, quod licet unius rationis sit communicatio suppositi, non tamen oportet quod idem sit distinguens supposita : hoc enim in nulla natura est, quod eadem proprietas quae singularitatem conferendo supponit huic nature, sit singularitatem conferens etiam alii qui substat eidem nature: et ideo illa objectio sophistica fuit, tamquam ex ratione suppositi posset haberi una ratio distinguendi supposita.

Ad aliud dicendum, quod hoc nihil est querere, utrum isti modi differant differentia substantiali vel accidentali: sicut nec aliquid est dictu in divinis, utrum persone differant differentiis substantialibus, vel accidentalibus: quia sermones secundum materiam inquirend: sunt : unde dicendum, quod differunt proprie- tatibus quae non sunt accidentia, sed propter omnimodam simplicitatem sunt substantia: non tamen sunt differentia substantiales, quia ‘non faciunt differre secundum substantiam et essentiam, quae una numero est in divinis, sed faciunt distingui personas suis proprietatibus : et ipse proprietates distinguuntur seipsis, quia aliter iretur in infinitum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod nulla distinctio est in divinis nisi per relationes originis: sed jam ostensum est, quod ratio originis in divinis non est una, sed duplex: est enim Pater origo Filii per generationem, et Pater et Filius origo Spiritus sancti per processionem : et ostensum est, quod in natura omnimode perfectionis communicatio amoris conjunctam habet sibi communicationem nature in ipso amore et dono.

Ad idp quod objicitur contra similitudines inductas, dicendum quod utrumque simile satis bonum est, dummodo debite intelligatur : sicut enim supra diximus ex auctoritate Hilarii, comparatio terrenorum ad Deum nulla est: et si qua nos interdum afferimus exempla, nemo putet ea in se perfectionem rationis continere. Unde dicimus, quod ex sole est lumen, et calor : sed calor aequivoce dicifur ad calorem elementi, et calorem solis: nisi enim esset ex sole calor, non diceret Philosopbus in libro XVI Animalium, quod semen movet calore cceli, et calore elementi, et calore anime: sed verum est, quod ille calor, ut dixi, non est unius rationis cum calore inferiorum: sicut enim motus secundum locum refertur ad immobile primum, ita necesse est quod alterans omne referatur ad alterans primum, non motum secundum qualitatem alterantem : omnis enim vera alteratio reducitur ad allerationem primarum qualitatum, et alteratio primarum qualitatum ad elementa, et haeculterius ad virtutes stellarum quae alterant et non alterantur, sicut dicit Philosophus in libro de Natura orbis. Sed verum est, quod in hoc deficit simile, quod ad unam simplicem essen- tiam solis non possunt reduci lumen et calor : quia sicut dicit Dionysius, causata recipiunt bonitatem causae inferiori modo quam sit in causa ipsa. Et ideo unum numero quod est in sole operans haecduo significat quantum potest etiam unum simplex in natura divina.

Kodem modo dico ad id quod objicitur contra simile acceptum ab igne : quia ad minus in inferiori igne una species ignis lux est, ut dicit Philosophus, et unus ignis est lucens et calens, licet non simplici virtute. Sed quia per eminentiam a causato ad causam assurgimus, intelligimus processionem personarum esse in natura simplici in Creatore.

Ad aliud dicendum, quod haec non est vera, Si generatio et spiratio in divinis differunt, quod substantialiter differunt, nec etiam accidentaliter: ostensum est enim supra, quod in divinis non sunt ille propria differentia : sed est ibi proprietas quae substantia est : unde generatio quae est substantia, differt a processione quae est substantia, et tamen non differunt substantialiter : et ratio hujus patuit supra.

Ad aliud dicendum, quod prima propositio vera est, licet quidam ferant instantias quas posuimus, et quidam evadere eam volentes ferunt instantiam in Heva, quae non per generationem naturam humanam accepit. Sed instantia nulla est : quia miracula Dei nihil variant in habitudinibus naturalibus praedicatorum ad sua subjecta in propositionibus. Concedendo ergo primam, dicimus quod hoe quod in inferioribus non est nisi unus modus communicationis nature, et non communicationis nature per amorem e1 quem diligimus, hoc est imperfections, ut supra ostensum est: quae si detrahatur, et aliud quod nobilitatis est, Deo attribuatur, erit vera propositio: et tamen in Deo erit duplex modus communicalionis nature per consensum voluntatum, et per generationem.

Av ip quod objicitur, quod ista communicatio non sit penes spiritualitatem que nature divine attributum est, quantum possum intelligere, videtur esse concedendum. Sed bene concedo, quod est penes spiritualitatem quae est vis spirativa, ut supra determinatum est.

Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum sit primo et per se nature vel spuritualitatis, sive spiritus, dicendum quod in divinis nihil est prius, et nihil est posterius : sed penes intentiones nominum quibus significatur emanatio, ponit vis spirativa per se rationem ad spiritum in eo quod spiritus vel amor est : sed omne quod procedit in divinis a persona distincta, perfectum in substantia et distinctum est, ideo per identitatem hypostasis cum tali ratione amoris, est ille amor qui procedit, hypostasis perfecla et distincta : et haecvidetur esse intentio Augustini in libro VI de Trinitate, ubi dicit sic: Spiritus commune est aliquid Patris et Fulii, quidquid illud est : at ipsa communio, consubstantialis et coeterna est : quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur charitas : et hac quoque substantia, quia Deus substantiaest, et Deus charitas est!, Hic innuit, quod per intentionem nominis virtutis spirandi per se ponatur processio amoris: sed quia totum perfectum est quod est in divinis, ideo amor est substantia et hypostasis perfecta : et ideo videtur concedendum, quod produclio per se est spiritus, et propter perfechonem nature divine et identitatem substantiae cum amore, sit spiritus productus persona perfecta : et hic est quartus sex modorum quos tangit objectio.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod immediatum et mediatum non est in divinis : sed bene concedo, quod secundum rationem intelligendi per nomen, vis spirativa per se est ad spiritum : et hoc est actus non terminus, sed quasi terminus : et hoc potest bene esse in divinis, ubi est communicatio natura duplex, sicut diximus : sicut cum dico, Ego diligo id quod per se procedit a me, in actu verbi significatum est amor.

Et quod objicitur, quod actui communicationis nature immediata est hypostasis ut est hac substantia, dicendum quod hoc est verum in aclu in quo natura communicatur in natura, hoc est, in generatione : in alio vero modo communicationis non est verum : sed potius est e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1