Articulus 3
Articulus 3
Utrum processio sit de ratione generationis et spirationis ? et quare nomen processionis magis remaneat Sprritut sancto, quam Filio ?
ARTICULUS III. Utrum processio sit de ratione generationis et spirationis ? et quare nomen processionis magis remaneat Sprritut sancto, quam Filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit secundo capite B, ibi, "Cum autem Spiritus non dicatur genitus, etc."
Ex hoc enim quod ibi dicit Augustinus, videtur quod processio sit de ratione generations et spirationis : praedicatur enim de ipsis, et non convertibiliter : aut ergo ut ens de ratione eorum, aut ut non ens de ratione eorum. Si dicas ut ens de ratione eorum, habeo propositum, quod univoce dicitur. Si autem dicas, quod ut non ens de ratione eorum, tune convenit eis per accidens : et hoc falsum est : quia accidens non est in divinis.
Si autem detur, quod ut genus predicatur, quaeritur quare magis remanet nomen Spiritui sancto quam Filio?
Item, si genus est, sequitur quod uni~ versale et particulare sint in divinis, quod repugnat summe simplici, ut dicit Boetius.
Solutio. Sicut supra determinatum est dico, quod nec ut genus, nec ut accidens, praedicatur aliquid in divinis nec de essentia nec de persona nec de notione : sed bene aliquid praedicatur in divinis ut significatum intentione communiori, quam id de quo praedicatur : licet enim in divinis semper eadem res sit in predicato et subjecto, est tamen alius modus significandi: et ideo non valet distinctio sic facta, si pradicatur, quod predicetur ut ens de ratione subjecti, vel praedicetur ut non ens de ratione subject! : quia non opponuntur ille due ut conferinforie : sed sic dividenda, predic sine nt ens, etc., vel non praedicatur ut ons, etc. Uoncedo istam, non predicatur ut ens, etc. In illo sensu quod negatur, includit totum praedicatum et determinationem praedicati.
Si autem quaeritur, Qualiter predicatur? Dicendum quod praedicatur ut idem sub altera intentione significandi.
Ad id autem quod quaeritur, Quare Spiritus sanctus nomen retimet? supra responsum, et quasitum est. Sed hoc potest dici, quod ideo retinet, quia cum processio in inferioribus in duobus dicatur, scilicet in motu processivo, et egressu causati a causa, emanatio Spiritus sancti ad utrumque aliquam ponit similitudinem, ut supra probatum est : emanatio autem Filii non ponit similitudinem, nisi ad alterum, scilicet ad exitum causati de causa.
On this page