Articulus 4
Articulus 4
Utrum Spiritus sanctus a Patre non quomodoe natus, sed quomodo datus, vel donum : et utrum Filius procedit ut donum ?
ARTICULUS IV. Utrum Spiritus sanctus a Patre non quomodoe natus, sed quomodo datus, vel donum : et utrum Filius procedit ut donum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Procedit a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum, etc."
Hoc enim non videtur verum. 1. Ratio enim dati et doni non videtur esse ut immediatum processioni vel procedenti: sed potius videtur esse consequens secundum intellectum eum qui procedit : unaqueque enim res prius est in se, quam in comparatione ad alterum : ergo procedensSpiritus sanctus prius est Spiritus in se, quam sit comparatus ad alterum : datum autem et donum dicunt comparationem ad dantem et ad eum cui datur : ergo videtur, quod ista consequantur procedentem, et sic mihil dicit Augustinus:
2. Item, Datum et donum est Spiritus sanctus ex tempore : temporale autem non est ratio aeterni : ergo cum processio eterna sit qua procedit Spiritus sanctus, non videtur procedere ut datum vel donum.
Solutio. Dicendum, quod procedit ut donum : probatum est enim, quod procedit ut amor gratuitus : ratio autem amoris gratuiti in eo quod gratuiti, est ratio prima doni quod donatur : quia quidquid datur sibi invicem a diligentibus, amor gratuitus est prius illo et causa illius : et ideo dicit Augustinus, quod amor qui est Spiritus sanctus, est donum in quo omnia dona donantur.
Av opsectuM autem dicendum, quod in ista processione aliud est, quam in illa que est nature ul natura est : quia quod ibi primum est, hoc hic est adjunctum per identitatem : unde per se hic procedit donum amoris, quod tamen perfecta est persona propter perfectionem nature divine et identitatem simplicitatis : et hoc probatum est supra in prima questione hujus lectionis.
Ap vnicp dicendum, quod donum ab actu donandi dictum convenit Spiritui ex tempore, sedal: aptitudine dictum convenit ci ab aeterno.
Sed apxuc non videtur valere Augustint distinctio : quia etiam Filius procedit ut donum. prosario. Isa. 1x, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et filius daus est nobis. Nihil autem datum est in empore nisi quod ab aeterno donabile
Sorvtio. Dicendum, quod Filius non procedit ut donum : eo quod ratio generationis non dicit rationem primi doni, sicut amor gratuitus, sed dicit rationem primi existentis : et ideo Magister infra dicit ', quod Filus processit ab aeterno, non ut donum, sed qui dari posset, eo quod ab altero est : et ideo dantem se, et mittentem habere poterat. Et ideo objectio tenet de Filio quae primo facta est, et de Spiritu sancto, quod ratio doni consequitur esse Filii secundum intelleclum : sed ratio doni est de ipsa ratione processionis Spiritus sancti, ut amor est, et ab amantibus procedit.
On this page