Text List

Articulus 5

Articulus 5

An duodecim modi generationis positi ab Ario haeretico sint sufficienter posit : an etiam alii sint addendi ?

ARTICULUS V. An duodecim modi generationis positi ab Ario haeretico sint sufficienter posit : an etiam alii sint addendi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Inter vero generationem Filir, etc."

Sumo duodecim modos generationis quos Arius contra Victorinum disputans, induxit, qui licet hereticus fuerit, tamen modi notabiles sunt et boni.

Primus est penes fluxum liner a puncto, si motu suo lineam facere pos set.

Secundus est penes emissionem radii a sole vel alio corpore luminoso.

Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura fit in cera a sigillo.

Quartus est penes immissionem, ut quando a Deo immittitur homini bona voluntas.

Quintus est penes exitus proprietatis vel accidenlis a principus subjecti.

Sextus est penes abstraclionem intentionis ab hoc particulari, sicut species rerum generantur in amma.

Septimus est penes excitationem sicut liberum arbitrium excitatum a gratia vel alio procedit in generationem actuum.,

Octavus penes transfigurationem sicut ex ere fit statua, et sicut figura in figura incisionis,

Nonus est penes productionem : sicut motus procedit ab immobili primo.

Decimus est penes exitum speciei a generatione per exitum differentiarum dividentium genus et constituentium speciem.

Undecimus est penes ideationem sicut arca exterior est ab arca quae est in mente arcarii, et sanitas istius curati est a sanitate quae est in anima medici.

Duodecimus est penes nascentiam, ut homo filius nascitur ab homine patre.

Patet autem, quod ille hereticus non omnes modos generationis enumerat : quia nascuntur ex putrefactione multa, et ex vegetabilibus, praecipue ex virtute stellarum quae non tetigit : et ideo imsufficiens fuit : et ideo a Victormo reprehenditur, et ostenditur quod nullius harum generationum divina generatio plenam habet similitudinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5