Articulus 6
Articulus 6
Utrum illa sit concedenda, quod Pater sit auctor quod Spiritus sanctus procedit a Filio, et quod Pater sit auctor filiahonis Filiv. et quod sit auctor essentie in filio ?
ARTICULUS VI. Utrum illa sit concedenda, quod Pater sit auctor quod Spiritus sanctus procedit a Filio, et quod Pater sit auctor filiahonis Filiv. et quod sit auctor essentie in filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "Quoniam Pater processionis epus auclorem, qui talem genuit filium, etc."
1. Ergo quod Spiritus procedit a Filio, auctor est Pater: non autem est auctor nist generando : ergo videtur, quod Pater generando sit auctor processionis Spiritus sancti : cujuscumque autem Pater est auctor generando, ille est filius: ergo videtur, quod Spiritus sanctus sit filius, quod falsum est.
2. Item, Cujuscumque Pater est auctor generando, illud genuit : processionis est auctor generando : ergo processionem genuil, vel in Filio ad minus genuit.
3. Item, Potestne ista etiam concedi, quod Pater sit auctor filiationis Fil ? Videtur quod sic : quia si filiatio est in Filio, hoc est per generationem Patris : ergo videtur, quod ipse sit auctor filiationis Filii.
4, Item, Potestne ista etiam concedi, quod Pater sit auctor essentiae in Filio ? Videtur, quod sic : quia ipse est auctor, quod essentia sit in Vilio : ergo ipse est auctor essentiae Filii.
5. Sed, Cujuscumque Pater est auctor, ab illo distinguitur : sed Pater est auctor essentiae Filii : ergo ab essentia Filii distinguitur : sed a quocumque distinguitur, hoc affirmative non praedicatur de ipso : ergo Pater non est essentia Filii, quod falsum est.
6. Eadem ratione probatur, quod Pater non est vis processiva vel processio, qua Spiritus procedit a Filio : si enim illius est auctor (ut dicit Augustinus) tunc ab ilo distinguitur : et a quo distinguitur, hoc affirmative non praedicatur de ipso : quia distinctum et a quo distinguitur, opponuntur relative in divinis : ergo Pater non est principium spirationis quod est in Fiho. Quod falsum est : quia persona est proprietas sua : unde cum eadem proprietas numero sit in Patre et Filio ad spirandum Spiritum sanctum, Pater est principium Spiritus sancti quod est in Filio : et ex hoc videtur ulterius sequi conclusio quae absurdissima videtur in divinis, quod cujuscumque Pater est auctor, hoc est ab ipso : et si ipse Pater est hoc cujus est auctor, ipse est hoc quod ab ipso est: quod supra reputatum est heresis '.
SoLutio. Dicendum, quod Pater est auctor Filii, et omnium eorum quae sunt in Filio prout sunt in Filio: et bene concedo, quod omnium eorum quae sunt in Filio Pater est auctor per generationem vel generando.
Ap primum ergo dicendum, quod illud argumentum non sequitur : si enim dabo istam, Pater generando est auctor processionis Spiritus sancti a Filio : non sequitur, quod ipse auctor sit generando Spiritus sancti : sed sequitur, quod ipse generando auctor est quod Spiritus procedat a Filio, et hoc verum est.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, Cujuscumque Pater est auctor ge~ nerando, illud genuit: nec in humanis tenet : quia cordis filii pater carnalis est auctor generando, nec tamen cor genuit, sed filium: actus enim generationis persone non est nisi hypostasis, et alia fiunt in hypostasi: sed auctoritas respicitomnia quecumque vel per se et primo, vel per accidens et consequenter habentur per generationem: unde processionem nec per se genuit, nec processionem in Filio genuit: sed genuit Filium qui nascendo accepit processionem, sicut omnia alia in quibus non opponitur relative Patri.
Ad aliud dicendum, quod Pater est auctor filiationis Filli, et hoc generando: non tamen genuit filiationem, sicut jam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Pater non est auctor essentiae in Fillo: sed bene concedo hanc, quod Pater est auctor, quod et quia, vel quare est essentia in Filio: quia licet auctoritas sit respectu omnium quae sunt in nato, non tamen est respectu eorum quae aliquo modo se habent ad generationem ut termini, sive per se sive per aliud, sive primo sive consequenter : essentia autem, nec 1n se, nec in alia persona, se habet aliquo modo ut ens ab alio: sed essentia in Filio non est essentia secundum modum intelligendi, sed potius acceptio essentia, et modus habendi eam: et ideo illudaliquo modo referri potest ad auctoritatem generationis.
Ad aliud dicendum, quod auctoritas est causa distinctionis, eo modo quo refertur ad generata sive ad genitum: refertur autem ad genitum universaliter, non primo, neque per se: unde non est causa distinctionis simpliciter, sed secundum quid: verbi gratia cum dicitur, Pater est auctor quod essentia est in Filio, non sequitur, quod Pater distinctus sit ab essentia, vel ab essentiain Filio: quia neutro modo ipse est auctor essentiae: sed sequitur ex hoc, quod essentia est in Filio, hoc habet a Patre: et alio modo habet Pater essentiam, et alio modo Filius: quia Pater habet non ab alio, Filius autem ab alio.
Ap vuxtimum dicendum, quod Pater est auctor processionis Spiritus sancti a Filio prout est a Filio: sed ex hoc, sicut jam habitum est, non sequitur, quod eadem processio activa non sit in Patre, sed quodnon eodem modo habeat eam Pater quo habet eam Filius: et hoc verum est: quia Pater habet eam ase, et Filius habet eama Patre: et hac dis- tinctio est in modo habendi, non in eo quod habetur.
On this page