Text List

Articulus 7

Articulus 7

An bene sequitur, Spiritus temporaliter procedit a Filio: ergo ab aeterno ?

ARTICULUS VII. An bene sequitur, Spiritus temporaliter procedit a Filio: ergo ab aeterno ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Uta se quoque procedere significans, aperte ostenderet flando, etc."

Non enim videtur valere argumentum de temporali processione ad aeternam: quia Graeci concedunt, quod a Filio mittitur ; non tamen concederent quod a Filio procedit.

Solutio. Bonum est argumentum : quia sicut infra probabitur, aeterna processio significatur in temporali: mitti enim est cognosci quod ab alio sit per effectum appropriabilem persone : et ideo si significatur procedere temporaliter de ipso Filio, de necessitate etiam ab aeterno procedit ab eo: et hoc infra ostendetur .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7