Articulus 10
Articulus 10
Quid praedicet ingenitus quando dicitur, Spiritus sanctus est ingenitus, an essentiam, personam, vel notionem ? Et gua communitate, scilicet vel rationis, vel ret dicatur de Patre et filio ?
ARTICULUS X. Quid praedicet ingenitus quando dicitur, Spiritus sanctus est ingenitus, an essentiam, personam, vel notionem ? Et gua communitate, scilicet vel rationis, vel ret dicatur de Patre et filio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, in isto capitulo F, "Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus, etc."
Quid enim praedicat ly ingenitus, quando dicitur de Spiritu sancto, aut essentiam, aut personam, aut notionem ? quia non sunt plura in divinitate. Constat, quod non essentiam : quia sic conveniret aequaliter tribus, quod falsum est. Nec personam, ut patet in singulis : quod enim personam Spiritus sancti non predicet, patet : quia Spiritus sanctus non praedicatur de Patre, sed ingenitus predicatur de ipso. Sivero dicatur, quod notionem praedicat. Contra : Non sunt nisi quinque notiones, tres Patris et earum unanf habet cum Filto, una Filii, et una Spiritus sancti.
communitate dicitur ? aut rei, aut rationis ? Sirei: ergo aliqua una notio est in Patre et Spiritu sancto, sicut aliqua una est in Patre et Filio, quod falsum est : cum non sint notiones nisi quinque, ut Magister infra probabit. Si autem communitate rationis : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius in libro de Trinttate.
SoLuno. Cum ingenitus praedicatur de Patre et Spiritu sancto, non dicit notionem, ut supra probatum est, nec essentiam, nec personam ; sed est negatio consequens modum existentiae Spiritus sancti : sicut ex hoc ipso quod aliquis est homo, sequitur quod non sit asinus, nec lapis : ita ex hoc ipso quod Spiritus sanctus est spiratus, sequitur quod non sit genitus : et ex hoc ipso quod Pater non est ab alio, sequitur quod non sit genitus.
Ad aliud dicendum, quod est commune rationis, ut negatio consequens est commune : sed illa non ponit universale substantiale, nec accidentale : et ideo non sequitur, quod in Trinitate sit universale et particulare : ex hoc enim quod homo non est lapis, ipse non est aliquid per se, vel per accidens : affirmatio enim causare potest negationem, sed non e converso negatio affirmationem : unde ex hoc quod
On this page