Articulus 11
Articulus 11
Quare esse ab alio et alium non esse ab eo, non dicatur notio Spiritus sancti: et quare essentiae nulla est emanatia ?
ARTICULUS XI. Quare esse ab alio et alium non esse ab eo, non dicatur notio Spiritus sancti: et quare essentiae nulla est emanatia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capite, ibi, "Omne quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum, etc." Hic enim sub ingenito secundum
1. quaeritur ergo, Cum esse ab alio, et alium non esse ab ipso, conveniat Spiritui sancto, quare illud non dicatur notio Spiritus sancti ?
Videtur, quod dici debeat: quia 2. Non esse ab alio et alium esse ab ipso, et esse ab alio et alium esse ab ipso, et esse ab alio et alium non esse ab ipso, convenit personis divinis : et quod uni convenit, alii non convenit : ergo conveniunt sicut proprietates : quia proprietates sunt, quae distincte conveniunt personis divinis; ergo ista sunt proprietates.
Unters quaeritur, Quare nulla emanatio est essentiae#, cum Hieronymus hic tangat factum, et non factum ?
2. Trem, Videtur, quod essentia secundum istam divisionem Hieronymi, habeat proprielatem quae determinat eam : aut enim est ingenita, aut genita, aut facta: quia sub his tribus comprehendit Hieronymus omnia. Constat, quod non est facta, nec genita: ergo est ingenita: ergo determinatur proprietate ingenerationis : quidquid autem determinatur, distinguitur: ergo essentia divina distinguitur.
3. Prarerea, Hieronymus in ista di+ visione idem bis ponit, scilicet quod non factum, nec genitum, sed ingenitum est: ergo videtur, quod idem contra se dividatur, quod non potest esse, homo enim sub animali non dividitur contra hominem.
4. Ivrem, Videtur falsum dicere, cum dicit, Quod autem factum, et natum, et renatum est, homo est: multi enim homines numquam renascuntur, ut Gentiles, et Judai.
Ap pRiMum enim dicendum, quod non esse alium ab aliquo nullam importat dignitatem; et ideo non potest esse notio.
Ad aliud dicendum, quod de personis divinis quaedam singulariter dicuntur ut notiones, et quaedam etiam ut negationes que modum existentiae notionum vel personarum consequuntur: et ille negationes non important notiones speciales, sicut prius ostensum est.
Ap guasriuncutam dicendum, quod ab essentia divina non potuit esse emanatio personarum : quia una est in tribus, et illud a quo est emanatio, distinguitur.
Ad idw quod contra objicitur, dicendum quod essentia inferior non est simplex: et id quod emittit, non est ipsa : et hoc propter omnimodam simplicitatem non potest convenire essentiae divine.
Ad aliud dicendum, quod ingenitum secundum intellectum Hieronymi non dicit notionem, sed negationem communem consequentem existentie modum, ut prius dictum est.
On this page