Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS. "Praeterea diligenter adnotandum est, quod gemina est, etc."

Hic incipit pars illa in qua agitur de processione temporali Spiritus sancti.

Et dividitur in tres partes: in quarum prima determinatur haec processio secundum comparationem ad mittentem, sive ad id a quo est. In secunda, determinantur modi duo, scilicet visibilis et imvisibilis istius processionis: et haecincipit in distinctione XVI, 1bi, "Nunc de Spiritu sancto videndum est, etc." In tertia, autem determ inatur nomen’ consequens hance processionem ex parte procedentis quod est donum et datum: et haecincipit in distinctione XVII, B, ibi, "Praeterea diligenter considerandum est, cum Spiritus sanctus dicatur, etc."

Prima harum subdividitur in duas : in quarum prima probatur, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur et datur, et non ab hominibus. In secunda autem quaeritur, Utrum a se mittatur et detur, vel non? et haecincipit in distinctione XV, ibi, "Hie considerandum est, cum Spiritus sanctus detur hominibus a Patre, etc."

Hec distinctio quae primo occurrit,” scinditur in duas partes. In prima ostenditur Spiritum mittia Patre et Filio. In secunda ostenditur eum non mitli nec dari ab hominibus, ibi, D, "Mie queritur, Utrum et virt sancti dent vel possint dare, etc."

In priori sunt tres partes per tria capitula: in quorum primo ostenditur, quod gemina est processio Spiritus sancti, eterna videlicet et temporalis. In secundo, specialiter agitur de processione temporali Spiritus sancti, ibi, B, "De temporalt autem processione, etc." In tertio ostendilur, quod non tantum dona ejus, sed etiam ipse Spiritus in temporali processione procedit, ibi, C, "Sunt autem aliqui qui dicunt, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus