Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit temporalis processio ?

ARTICULUS I. Quid sit temporalis processio ?

Hic ante Litteram incidit dubium, Quid sit temporalis processio ? quid temporalis apparitio? quid temporalis missio ? et quid temporalis datio? et qualiter unum istorum differat ab alio? et quot modis fiat processio? et quid temporalis processio addit super aeternam ?

Queratur ergo primo, Quid est processio temporalis?

1. Dicit autem hic Magister in principio lectionis, quod processio Spiritus sancti est collatio gratis in tempore. Hoc autem non convenire videtur: quia gratia creata est: ergo in collatione gratiae non est processio Spiritus sancti.

2. Praeterea, Secundum hoc videtur sequi, quod Spiritus sanctus esset gratia collata : quia Spiritus sanctus est processio sua.

3. Item, Processio hujus gratia, vel procedere in gratia hujusmodi, videtur equaliter convenire toti Trinitati. quod probatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus ', ubidicit sic: "Divina discretio est processio bono conveniens unitionis divine et superunite, seipsam bonitatem in pluralitatem agentis et multiplicantis." Cum ergo haecactio sui in pluralitatem donorum, aequaliter conve- niat omni persone, videtur quod hac processio cujuslibet esset persone. Si dicas, quod de aeterna processione loquatur Dionysius, falsum probatur per id quod consequitur consequenter in Littera sic : "Unita quidem sunt secundum divinam discretionem incomprehensibiles traditiones, substantificationes, vivificationes, sapientificationes, et alia dona bonitatis quae est omnium causa, secundum quae ex participationibus et participantibus laudantur non participaliter participata." Ex hoc accipitur, quod ipse loquitur de attributis divinis, que per connotata plura sunt, et causant ea in nobis. Cum ergo hoc aequaliter conveniat ‘cuilibet persone, videtur quod procedere sit cujuslibet persone. Sep contra: Non procedit nisi qui mittitur : non mittitur nisi qui ab alio est, ut dicit Augustinus?: ergo non procedit nisi qui ab alio est: ergo Patri non convenit procedere.

Solutio. Dicendum, quod sine dubio temporaliter procedere non convenit nisi Spiritui sancto et Filio, et proprie convenit Spiritui sanéto, si accipiamus procedere prout dividitur contra generationem, ut supra expeditum est: et tunc processio satis bene dicitur manifestatio Spiritus sancti in collatione doni gratum facientis ad sanctificandam creaturam : que diffinitio de plano hie in primo capite colligi potest.

Ad aliud dicendum, quod licet processio aeterna in quantum hujusmodi, non dicat aliquod creatum, tamen manifestari potest per aliquid creatum ; et secundum quod sic manifestatur Spiritus procedens, dicitur processio temporalis.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius non loquitur ibi de hujusmodi processione qualis quaeritur hic a nobis. Unde notandum, quod duplex est processio bonilatis divine in entia: quaedam enim est boni, secundum quod bonum est diffusivum sui et esse per actum creationis, secundum quem modum vocat ea que non sunt tamquam ea quae sunt: et sic procedit in omnia bonum, secundum quod dicitur, Videt Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona’. Et licet ipsum sit aequaliter se habens ad omnia, non tamen aequaliter se habent alia ad ipsum : et ideo dicit Dionysius, quod participatur quod est imparticipabile : in se quidem imparticipabile, quia aequaliter adest: sedin aliis quae non aequaliter sibi adsunt, participatum : quia aliquid recipit secundum esse tantum : aliquid secundum esse, et vitam : aliquid secundum esse, vivere, et sentire : et aliquid secundum esse, vivere, sentire, movere, et intelligere: et sic de aliis: et huic processioni non est conjuncta processio Spiritus sancti ut in qua manifestetur. Sed est iterum processio boni in effectibus gratia gratam facientis rationalem naturam, sicut est charitas, et hujusmodi : et quia talia manifestant aniorem gratuitum ad nos, ideo in his manifestatur collatio doni primi: et hoc est Spiritus sanctus: ergo in his manifestatur processio Spiritus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1