Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quid sit mitti, et guard sit missio ?

ARTICULUS 3. Quid sit mitti, et guard sit missio ?

Tertio quaeritur, Quid sit mitti, et missio?

Et haec diffinitio accipitur ab Augustino, ubi dicit iste: "Sicut natum esse est Fillo de Patre esse, ita mitti est Filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse est a Patre procedere, ita mitti, est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere, quod Spiritus sanctus a Fillo non procedat : nec enim frustra idem Spiritus et Patris et Filli dicitur." Ex hoc accipitur, quod mitt: in commun: significatione, est cognoset quod ab alio sit.

SED OBJICITUR : 1. Omne quod cognoscitur, per aliquid aliud cognoscitur: ergo debebat pom in diffinitione ejus quod est mitt id per quod cognoscitur,

2. Item, Cognitio appropriatur Filio: ergo videtur, quod mitti non convenit nisi Filio, quod est contra Letleram, quia Spiritus mittitur sicut Filius. Si dicas, quod hoc per quod cognoscitur, non est cognitio, sed effectus creatus in rationali creatura appropriabilis quandoque Filio, quandoque Spiritui sancto. Conrra: Effectus ille communiter est totius Trinttatis: ergo manifestat totam Trinitatem. cui tamen non convenit ab alio esse.

3. Praeterea, Si aliquis effectus appropriabilis esset Filio, et ostenderet Filium ab alio esse, videretur quod ille esset saplentia, et scientia, et fides, et alia dona que pertinent ad intellectum: sed hee manifestant Spiritum sanctum, sicut habetur per Illud Apostoli, I ad Corinth, xu, 7 et seq: "Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu". Ex hoc accipitur, quod gratia collata manifestat Spiritum etiam in donis intellectus : non ergo aliqua gratia Filruin ab alio esse mitti manifestat: et ita secundum hance diffinitionem Filio mitt: non convenit, quod falsum est.

Praeterea, Si per effectum manifestatur ab alo esse, hoc non erit nisi appropriate, quia ille effectus proprie est totius Trinitatis: sed appropriata non ducunt in propria, ut supra probatum est’: ergo videtur, quod ex talibus eflectibus non cognoscitur, quod ab alio sit aliquis, sed polius polentia, sapientia, bonitas que sunt appropriata.

Solutio. Dicendum, quod in veritate optime determinat Auguslinus missionem, quando dicit, quod "mitti est cognosci quod ab alio sit:" @t bene concedo, quod hoc fit per effectum, sed non quemhbet : sed duo exiguntur, scilicet appropriabilitas ad proprium, et quod sit effectus gratie gratum facientis, cul conjuncta semper sit pro- cessio persone, et persona ipsa : oportet enim ipsam personam cum effectu suo presentem novo modo monstrari, si debeat dici temporaliter procedere, ut infra patebit.

Ap PrimuM ergo dicendum, quod ille effectus importatur in ratione cognitionis : quia non fit cognitio invisibilis nisi in aliquo quod creatum est,

Ad aliud dicendum, quod cognitio in eo quod cognitio, attribuitur Filio : non tamen id per quod cognitio accipitur, attribuitur Filio, sicut dictum est in objectione.

Ap 1 quod objicitur, dicendum quod sapientia dupliciter consideratur, scilicet ad actum comparata : et sic appropriatur Filio, et manifestat Filii missionem. Vel potest considerari in comparatione ad finem: quia scilicet est ad conducendum ad charitatem et meritum : et sic manifestat missionem Spiritus sancti: et hoc non est inconveniens : quia sepe mm eodem dono manmifestatur missio utriusque : sicut etiam uterque miltitur ad rationalis creature reductionem et sanctificationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3