Text List

Articulus 4

Articulus 4

Quid sit datio sive donatio, et quomodo differant ?

ARTICULUS IV. Quid sit datio sive donatio, et quomodo differant ?

Quarto quaeritur, Quid sit datio, vel donatio, quod verius competit Deo ?

Dicit autem Philosophus, quod donum est datum irreddibile. Ex hoc accipitur, quod donatio sive datio est collatio doni irreddibilis.

Sed contra hoc objicitur: In Dei dono, sive nature, sive gratia gratum facientis, confertur aliud a Deo quod non reddit, nec reddi sperat: ergo videtur, quod datio tunc sit.

Sed contra: Hic quaeritur de dalione cum qua vel qua Deus dat se: non au- tem in omni dono dat se, sed cum gratia gratum faciente: ergo videtur, quod in illa non sit donatio sive datio.

Sed si hoc datur: tunc videtur, quod donatio sive datio idem sit quod missio : quia cum dat talem effectum, erit ille effectus appropriabilis alicui personarum : et ita ostendit illam ab alio esse: ergo videtur, quod missio et datio sint idem.

Solutio. Dicendum, quod donatio sive datio (quia hic pro eodem accipiuntur) est collatio gratia alicujus quae facit gratum : et hoc irreddibiliter: quia Deo suum donum retribui non potest. Sed quia omne donum confertur in primo dono quod est amor gratuitus, ideo omne donum talis gratie dicitur donum Spiritus sancti.

Ad id quod objicitur de donis naturalibus, dicendum quod illa data sunt et dicuntur : et non secundum quod donatio quaeritur hic, seilicet in qua et cum qua donum primum sit per presentiam effectus alicujus operantis ad reductionem nature rationalis aberrantis ad sanctificationem.

Ad aliud dicendum, quod datio, sive donatio, et missio, in materia et fine non differunt: quia materia utriusque est ellectus gratia gratum facientis, et finis ulriusque reducere rationalem creaturam ad sanclificationem : sed differunt in ratione actus importati in nomine, cum dtcitur missio, et cum dicitur donatio. Missio enim importat comparationem ad mittentem, quia non mittitur nisi nuntius a mittente: et 1mporlat comparationem ad eum cui mittitur, quia rationali creature mittitur : et importat etiam rationem negotit propter quod missio fit. Donatio autem non importat {nisi duo ultima, scilicet cui datur, et finem dationis.

Si forte objicias, quod omnis datio a dante aliquo est, sicut et missio a mittente. Dicendum, quod inissio importat personam distinctam missam: non enim proprie id quod apportat nuntius dicitur mitti, vel nuntius, sed hoc datur per eum qui mittitur: donatio autem nuntium sive missum non importat, quia multa donari possunt sine nuntio medio: et ideo donatio non importat personam que ab alio sit, sicut missio: et hoc modo non dicit comparationem distinctionis personalis a dante sicut facit missio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4