Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quomodo differant invicem temporalis missio, processio, apparitio, et temporalis datio ?

ARTICULUS V. Quomodo differant invicem temporalis missio, processio, apparitio, et temporalis datio ?

Quinto quaeritur, Qualiter differant ista ab invicem ?

Et videtur secundum determinata, quod missio et processio temporalis habent se sicut convertibilia : quia cuicumque convenit mitti, convenit procedere, et e converso : non enim convenit mitti nisi existenti ab alio, et procedere etiam non convenit nisi ab alio.

SED CONTRA : 1. Processio proprietas est Spiritus sancti, et non Filii: processio, dico, passiva : Filio autem convenit mitti : ergo ista tria non convertuntur.

2. Item, Non mittitur nisi nuntius: procedit autem etiam ille qui non est nuntius: ergo mitti et procedere non sunt idem, nec convertuntur.

3. Item, Supra habitum est, quod procedere dicitur in parte per similitudinem a motu processivo, et in parte per similitudinem processionis sive exitus causati a causa: neutrum autem istorum est ra tio missi: ergo videtur, quod ista non sunt idem.

Item, Apparitio, et temporalis processio se videntur habere sicut superius et inferius : quia in omni missione est ap- paritio, sed non convertitur: in omni enim missione est subito per affectum apparens aliquid fulgens et divinum : ergo in omni missione est apparitio.

Sed contra hoc est, quod 1. Apparitio non vocatur a Sanctis manifestatio aliqua facta, nisi illa quae est per subjectam creaturam, sive unitam sibi, sive non unitam : missio autem non semper est ita: ergo non omnis missio ponit apparitionem.

2. Praeterea apparitio bene fit per Angelos : ut in apparitione Abrahe in convalle Mambre : et in apparitione Moysi®. Missio autem numquam fit nisi immediate per personas divinas. Ergo missio non est apparitio nec species ejus.

Item, Videtur quod datio nullum illorum sit : quia datio potest fieri sine ma~ nifestatione dantis per subjectam creaturam, et sic non est apparitio: et potest fieri ab eo qui non procedit ab alio, et sic non est processio : et potest fier: sine nuntio mediante, et sic non est missio : ergo videtur, qued omnia hac ab invicem differunt.

Sonutio. Dicendum, quod ista ad invicem habent differentiam : quia, sicut objectum est, apparitio secundum quod hic utimur ea, non fit nisi per subjectam creaturam : et omnis apparitio quae facta est antiquis, per dispensationem Angelorum facta est, et ordinabatur ad apparitionem Verbi in carne factam: et quod hoc sit verum, accipitur ab Augustino, ubi dicit sic: "Illa omnia quae Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam presentaretur, per creaturam facta csse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerat, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus". Ex hoc habetur, quod omnes apparitiones facte sunt per Angelos. Quod autem ut ad finem sint ordinate ad apparitionem Christi in carne dicit idem Augustinus, sic: "Quacumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam veritatem in rebus orlis ab aeternitate prolatis, et ad wternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis hujus (scilicet Filii in carnem) fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei." Prius autem habitum est, quod apparitio principaliter est ad manifestandam naturam divinam, vel in se, vel in personis : quamyis enim sub numero aliquo Angeli quandoque apparuissent, ut tres visi sunt ab Abraham, et duo a Lot: et in hoc videatur esse manifestatio numeri personarum: tamen principaliter manifestabatur nature unitas: et ideo dicitur de Abraham, quod tres vidit et unum adoravit: et ideo patet, quod apparitio non est processio vel missio temporalis, nec etium genus ejus.

Ad 1p autem quod objicitur, quod ubi est missio, ibi est cognitio existentis ab alio per aliud, et ita apparitio. Dicendum, quod aequivocatio est in apparitione : quia apparitio a Sanctis vocatur per assumptam creaturam ad sensum manifestatio : sed cognitio quae est in missione, est ad intellectum.

Item, in Novo Testamento apparuerunt persone: ut Pater in voce, et Spiritus in igne, linguis, et flatu, et Filius in car ne : sed ill dicuntur missiones visibiles de quibus infra erit sermo 2, : sed modo non loquimur nisi de apparitione Veteris Testamenti.

Processio autem et missio (sicut etiam probat objectio) non differunt nisi secundum rationem : quia processio non dicit nisi comparationem procedentis ad eum a quo procedit : et si dicitur temporalis processio, iterum non addit nisi connotationem effectus in creatura : sed missio dicit comparationem illam, Praeterea comparationem ad eum ad quem vel in quem mittitur. Datio autem non dicit distinctionem persone nuntiantis. Unde ista tria differunt : quia processio principaliter dicit distinctionem procedentis ab eo aquo procedit : missio autem principaliter distinctionem nuntii ad nuntiantem, et ad eum cui fit nuntiatio: datio autem principaliter effectum connotat.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5