On this page
Articulus 6
Articulus 6
Quot modis fiat processio sive missio ?
Videtur enim non posse redigi ad numerum artificialem : si enim fit ad revocandam creaturam rationalem, et multis modis illa revocatur, videtur quod tot modis fiat processio et missio.
Si forte dicatur, quod non fit ad revocandam creaturam rationalem. Contra : Augustinus: "Quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde precisi atque abrupti sumus, ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinemque quereremus: nec mori enim, nec falli, nec perturbari volumus : missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostre, quibus admoneremur non hic esse quod querimus, sed illuc ab ista esse redeundum : unde nisi penderemus, hic ea non quereremus." Ex hoc patet, quod missio est ad hoc ut revocet eum qui aberravit : et ita videtur, quod infinitis modis fiat: quibus etiam fit aberratio.
Solutio. Dicendum, quod materialiter fit multis modis, quo non est possibile in numerum artificialem redigi : sed modi formales non extenduntur ultra quatuor: cum enim in effectu cum quo sem- per est persona ens ab alio, innotescit: et hoc est, aut interius ad intellectum, et sic est per donum intellectus, vel per donum affectus, et ecce duo modi: aut hoe est exterius ad sensum ordinatum ad mtellectum, et tunc necesse est fieri in creatura assumpta : et illa vel est unita assumenti, ut ejus qui missus est In mundum Filii per assumptam naturam humanam : aut est assumpta non unita, ut est vox sonans, et lingua, et columba, et hujusmodi, de quibus infra proprio loco queretur. Et per hoc patet solutio ad totum.