Articulus 7
Articulus 7
Quid addat processio temporalis super eternam ?
Videtur autem, quod nihil : quia 1. Omne id cui possibilis est additio, est in potentia ad id quod non habet: in zternis autem nihil est in potentia ad id quod non habet: ergo temporalis non potest addere super aeternam.
2. Praeterea, Non videtur dicere processio temporalis nisi processionem aeternam cum effectu in creatura appropriabili procedenti : sed ille effectus tantum est persone ex parte creature, et non ex parte persone procedentis: ergo non additur ei: ergo remanet adeo simplex sicut prius: ergo videtur, quod nihil addatur.
Si hoc dicatur, Contra: Processio aeterna non recipit aliquo modo gratia sui hance denominationem quod sit vel dicatur temporalis : siergo dicitur temporalis, videtur quod hoe sit gratia alicujus additi: ergo temporalis aliquid addit.
Solutio, Dicendum est ad hoc, quod in veritate aeterno substantialiter et accidentaliter nihil addi potest: sed tamen aliquid se ad ipsum aliter habere potest, quam ante habuit : et ita dico hic, quod processio temporalis claudit in se intellectum aeterne processionis, et addit respectum qui causatur ex hoc quod creatura rationalis ex dono Dei aliter se habet adipsum in gratia, quam ante habuit. Et licet hac non possint addi, ut faciant rem aliquam numero unam, tamen hec possunt simul significari nomine uno, sicut est processio temporalis : unde processio addit in modo intelligendi et significandi, licet non addat in re, ita ut temporale faciat e2ternum vel accidens eterni.
On this page