Articulus 8
Articulus 8
An Magister hic bene determinat de missione temporali ?
1. Videtur enim Inc male poni iste tractatus de temporali processione : cum enim Magister agat hic de his quae ab eterno Deo conveniunt, ista autem conveniunt ex tempore, male videtur hic introduci.
2. Item, Sunt quaedam temporaliter Deo convenientia, de quibus Magister infra determinabit ' : ergo inter illa deberet poni iste tractatus, ut videtur.
3. Praeterea, De missione in carnem agitur in libro III Sententiarum : cum ergo illa principalis omnium fuerit missionum, ut videtur, debebat Magister simul agere ibi etiam de istis missionibus quas hic tangit.
Solutio. Dicendum, quod non agitur hic de illis in quantum temporalia sunt, sed in quantum in temporali clausum innotescit aeternum : et ideo quia distinctio, et aeterna scilicet emanatio personarum in temporali cognoscilur, ideo pars haecintroducitur.
Ad aliud dicendum, quod alia que ex tempore Deo conveniunt, ut Creator et Dominus quando dicitur a dominio, secundum actum non ostendunt distinctionem personarum: et ideo cum illis istud ordinari non potuit.
Ad aliud dicendum, quod in Il Sententiarum agitur de his quae faciunt ad incarnationem secundum veritatem na~ ture assumpte et assumentis: et hoc non est de ratione missionis: quia missio potest esse in creatura non unita. Sed hic tangitur de his aliquid, licet parum, prout substantialia sunt missioni ostendenti aternum exitumFilii a Patre, sicut poterit patere in sequenti distinctione, in qua tangitur de missione Filii in carnem, non tantum in carne.
On this page