Text List

Articulus 9

Articulus 9

An processio Spiritus sancti gemina dici possit, et an sint duae ?

ARTICULUS IX. An processio Spiritus sancti gemina dici possit, et an sint duae ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, quod "gemina est processio Spiritus sancti : aeterna videlicet, etc."

1. Videtur enim hoc esse falsum : si enim gemina est processio : aut eadem est iterata: aut sunt due processiones, et ideo gemina dicitur. Constat, quod non primo modo : quia processio aeterna non potest iterari. Nec videtur secundo modo esse verum ; quia temporalis non addit super eternam nisi effectum connotatum in tempore vel temporali: ergo videtur quod non sint due.

2. Item, diversum in accidenti non facit duo, dummodo subjectum sit unum : non enim duo sunt, Socrates albus, et Socrates musicus, sed unum : ergo a simili cum processio aeterna sit in temporali, et nihil plus nisi comparatio ejus ad hunc effectum ad quem prius non comparabatur, videntur illae processiones esse una, et non duae.

SED CONTRA: 1. Una est externa, et alia temporalis : et aeternum non est temporale : ergo dux sunt.

2. Item, Una est Spiritus in se, alia in homine sanctificando: cum ergo hac duo sunt, erunt hic due processiones.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod in veritate secundum substantiam non est hic processio nisi una Spiritus sancti: sicut probant prime rationes, nec Magister dicit, quod sint due : sed dicit, quod una est gemina: tamen quia recipit additionem in tempore, ideo quoad hoc dicitur geminari.

Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod una non removetur ab alia gratia ejus quod est processio, sed gratia additi: unde processio cum effectu significata non est processio sine effectu significata : non quidem subjecto, quia subjecto sunt idem : sed ratione diffiniente utramque ex aeterno anam, et ex temporali aliam : gratia enim hujus oppositionis rationum una removetur ab alia.

Ap aniup dicendum, quod hac additio temporalis est per comparationem ad hominem sanctificandum, et non diversificat subjectum, sed rationem tantum ex addito.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9