Articulus 10
Articulus 10
An processio Spiritus sancti potest dici temporalis ?
1. Videtur enim non recte dici tempora- lis: quia Spiritus opus, et Trinitatis opus supra tempus est: cum ergo ista que temporalis dicitur, nihil addat super illam nisi effectum cum quo Spiritus est, videtur non recte temporalis dici.
2. Item, Augustinus dicit sic : "Secundum quod mente aliquid aeternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus". Ergo videtur, quod si effectus ille attollit supra mundum et tempus, quod ipse multo magis sit supra tempus et mundum : et sic incongrue dicitur temporalis processio ab illo effectu.
Solvtio. Dicimus, quod temporale dicitur multis modis : dicitur enim temporale quod subjacet et facit subjacere temporis vatiationi: et sic tempus dicitur esse causa corruptionis, quia per motum et mutationem facit distare quod est : et sic processio in creaturain non dicitur temporalis, quia magis facit esse propinquuin vere incorruptioni, Dicitur etiam temporale, cujus ortus est in tempore, etiamsi non varietur secundum suum esse cum tempore : sicut creatio hujus anime in tempore est, que tamen in tempore non corrumpitur. Dicitur etiam temporale quod quantum ad sui initium est in tempore, licet quoad suum actum sitextra tempus : sicut processio temporalis quae facit nos aliquo modo pro possibilitate nostra altingere eternum : et hoc modo gratia est in tempore, et alia quae elevant nos ad Deum quae dantur nobis in tempore.
On this page