Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum virtus debeat attribut Patri vel Spiritui sancto ?

ARTICULUS XI. Utrum virtus debeat attribut Patri vel Spiritui sancto ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Ipse est virtus quae de illo exibat, etc."

1. Contra hoc enim est quod dicitur, I ad Corinth. 1, 24: "Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam". Ergo videtur, quod virtus approprietur Filio : et sic manifestat processione Filii, et non Spiritus sancti.

2. Praeterea, Videtur virtus attribui Patri. Dicit enim Philosopbus, quod virtus est ultimum potentiae in re : sed potentia attribuitur Patri: ergo et virtus : ergo multo magis manifestat missionem Patris, si mitti potest, quam Spiritus sancti.

Solutio. Virtus est duplex, scilicet virtus potentia naturalis, et virtus operans. Operans autem est duplex, scilicet ad esse, et ad bene esse. Virtus autem potentia naturalis ordinatur ad attributum Patris, cui attribuitur potentia fortitudinis naturalis, eo quod habet rationem principii non de principio, principium autem habet rationem potenti : verbum autem et sapientia practici intellectus habent etiam virtutem operandi ad esse, et cum haecvirtus sit ad esse ideaturum operans, haecattribuitur Filio.

Praeterea, Robur fortitudinis in pugna attribuitur Filio, eo quod ipse pugnando in carne vicit fortem.

Est autem virtus operans ad bene esse, secundum quod Philosophus dicit, quod virtus in difficillimis est optimorum operativa : et secundum quod dicit Augustinus, quod virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur : et ad hujus similitudinem dicitur etiam virlus curationum et miraculorum virtus : quia curat extra in testimonium interioris curationis, sicut dicit Psalmus cu, 3: "Qui propitiatur omnibus megui~ latibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas".

Et per hoc patet solutio ad objecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11