Text List

Articulus 12

Articulus 12

Quoties Dominus misit Spiritum sanctum, utrum bis vel ter?

ARTICULUS XII. Quoties Dominus misit Spiritum sanctum, utrum bis vel ter?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Post resurrectionem Dominus Jesus bis dedit Spiritum sanctum, etc."

1. Videtur enim ter dedisse : quia etiam ante resurrectionem misit eos, et dedit eis potestatem super omnia demonia, et ut languores curarent : : et post resurrectionem dedit eis insufflando, dicens : Accipile Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis?. Et tertio, dedit Spiritum sanctum de ceelo, Act. u, 3 et 4: Seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto.

2, Praeterea, Quid est quod per ipsum douum diffunditur charitas : diffusio enim humidi est, quod non convenit charitati.

3. Prasterea. Quare haecdiffusio magis attribuitur charitati, quam alicui alii virtuti?

Solutio. Ad primum dicendum, quod ad insinuandum duo pracepta charitatis bis dedit, id est, in duobus locis, quia in ceelo in quo magis refulget gloria Dei qui charitate diligendus est, et in terra in qua nobiscum conversatur proximus. Quod autem ante passionem dedit Spiritum sanctum, hoc etiam ordinabatur ad dilectionem proximi : et sic quoad hoc non facit numerum. Si autem conside- rentur actus Spiritus, sive missionis, tunc ter dedit : quia primo ante passionem ad operationem miraculorum, post passionem ad potestatem clavium ministrorum Ecclesi#, post ascensionem autem ad conversionem Gentium : et hoc patet per adjuncta unicuique collationi Spiritus sancti. Primo enim dicitur, quod dedit eis potestatem supra omnia demonia, et ut languores curarent. Secundo dicitur : Acepite Spiritum sanetum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Tertio dicitur : Ceperunt loguivarits linguis, prout Spiritus sanctus dabat elogui illis.

Ad aliud dicendum, quod diffusio sumitur metaphorice ab humido quod feecundat divisum per partes terrestres siccas : quia sic charitas terrena corda sicca rigat ad foecunditatem.

Ad aliud dicendum, quod charitas sola informis esse non potest, et facit omnem meriti quantitatem : et ideo ipsa quoad hoc sparsa et diffusa est in Dei virtute.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12