Articulus 13
Articulus 13
Utrum Spiritui sancto convenit mitti vel dari, et quare magis Spiritut sancto quam ali persone, et quare non convenit Patri mitti sicut Fulio et Sprritui sancto ?
ARTICULUS XIII. Utrum Spiritui sancto convenit mitti vel dari, et quare magis Spiritut sancto quam ali persone, et quare non convenit Patri mitti sicut Fulio et Sprritui sancto ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in hoc cap. C, "Sunt autem aliqui gua dicunt Spiritum sanctum ipsum Deum jon dari, etc." Videtur enim multis rationibus opinio illorum esse vera.
1. Primo: quia quod ubique totum est, nusquam deest : ergo nusquam mittitur : quia quod mittitur, de loco trans - it in locum : ergo videtur cum Spiritus ubique sit, ut dicit Atmbrosius, quod nusquam mittatur.
2. Item, Si ante missionem ubique est essentialiter, et presentialiter, et potentialiter, post missionem non videtur aliquid plus in isto esse ad quem mitti dicitur, nisi tantum donum creatum : ergo videtur, quod non ipse detur aliter, quam prius affuit, sed tantum donum ejus.
3. Item, Lffectus creatus est communiter totius Trinitatis, et non unius persone plus quam alterius : ergo ratione illius effectus, aut queelibet persona dici- tur missa, aut nulla : sed non quaelibet ergo nulla.
4. Item, Hoc datur proprie, quod habetur ad usum postquam collatum est . Spiritus autem sanctus nunquam habetur ad usum, sed ad fructum a viris sanctis: ergo Spiritus sanctus non datur vel mittitur, sed dona ejus tantum.
1. Filius ad precipuam missionem venit, quando venit in carnem : ergo sibi magis convenit mitti, quam Spiritui sancto.
2. Item, Cuicumque convenit summum in aliquo principaliter, illi etiam convenit principaliter esse quod est ab illo: sed per meritum Filii missus est Spiritus : per meritum, inquam, quo meruit nobis Spiritum in passione : ergo videtur, quod sibi principaliter convenit mitti.
Utrerws quaeritur, Quare Patri non convenit mitti et dari? Sunt enim quedam dona sibi appropriabilia, sicut et Filio, et Spiritur sancto.
Soturio. Dicendum, quod dari in donis precipue convenit ill qui ab aeterno procedit ut donum, in quo alia dona donantur: et hic, ut ex praedictis patet, non est nisi Spiritus sanctus.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod Spiritus ubique est ut Deus, quia Deus est : sed tamen per hunc effectum quo manifestatur in Sancis, non ostendit se ubique : et ideo quoad hoc mitti dicitur : quia ipse personaliter et essentialiter adest speciali modo ubi sic operatur : sed in omni loco modis generalibus est, scilicet presentialiter, potentialiter, et essentialiter,
Ad aliud dicendum, quod post missionem specialiter est Spiritus sanctus in Sanctis : sed haecspecialitas refertur ad opus : non ad diversum modum Spiritus, et quoad hoc quod Sancti aliter quam prius se habent ad ipsum, et aliter quam res alia.
Ad aliud dicendum, quod effectus sanctitatis in quantum effectus, communiter est Trinitatis sed in quantum sanclitatis est, non est aqualiter appropriabilis Trinitati, sed potius ex ratione sanctitatis ponit convenientiam ad proprium Spiritus sancti, quod est donum vel amor in quo omma dona donantur.
Ad aliud dicendum, quod hoc datur, quod habetur ad usum, et quod juvat ad usuin : licet autem gratia effectaad usum habeatur, tamen Spiritus juvat ad usum, quia aliter non valeret gratia aliquid efficere, nisi adesset Spiritus sanctus per seipsum, ut infra patebit.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quare mitti vel dari magis convenit persone Spiritus sancti, quam Patris, vel Filii? Dicendum, quod si attendatur ratio dationis praeter rationem missionis, tunc planum est reddere rationem : quia Spiritus procedit ut donum, non Pater et Filius. Si autem attendatur ratio missionis : tunc adhuc potest considerari duobus modis, scilicet quantum ad comparationem illam quod missus dicit ab alio esse : et sic convenit Filio mitti, sicut Spiritui sanctu. Potest etiam considerari missio ad finem missionis, qui est sanctificatio creature rationalis : et ille finis magis est appropriabilis Spiritui sancto, quam Fillo : sed de Patre planum est, quia ili nullo modo convenit mitti secundum Augustinum, quia non est ab alio.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod in missione visibili, precipua scilicet missio convenit Filio : quia ipse visibilem creaturam univit sibi : et magis ipsum conveniebat mitti in illa missione, quam Spiritum sanclum, sicut probatur in II Sententiarum ‘ : sed in missione invisibili missibilis est Spiritus sanctus, sicut Filius : vel magis, eo quod ipse majorem habet appropriationem in donis sanctificantibus.
Ad aliud dicendum, quod missio in carnem summa furt missionum dupliciter, scilicet quia aliae sine ila valuissent ad redemptionem, et quia illa per unionem effectus creati a Trinitate facta est : sed in sanctificatione interiori personali wque vel magis convenit mitti Spiritui sancti.
Ad id quod alterius quaeritur, Quare Patri non convent mitti et dari? Dicendum, quod Patri non convenit mitti propler causam spe dictam : propter hoe quod dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem non est ab alio. Utrum autem Pater det se, et Magister infra determinabit, et postea determinabitur,
Ap 1p quod objicitur, quod quedam dona sunt appropriabilia Patri, dicendum quod hoc verum est : sed illa de se non sunt gratum facientia : potentia enim non facit gratum : et ideo cum missio vel datio non fiat nisi nisi in illis que sanctificant, non sequitur quod in ilhs donis Pater det se ; tamen de Patre dicit Filius: Ad eum veniemus, et apud eum mansionem factemus . Sed hoc contingit, eo quod inhabitant insepara- biliter sanctas animas tres persone unde in illa mansione solus Spiritus mittitur, sicut patet per id quod pracedut : Si quis diligit me, sermonum meum servabit : et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, etc '. In collatione enim dilectionis solus Spiritus nuttitur ratione appropriationis, non tamen solus Spiritus inhabitat, imo inhabitatio est trium simul,
On this page