Articulus 14
Articulus 14
An Spiritus sanctus potest dici cubus, et potus ?
3. Praeterea, Super illud Isa. iv, 1: Panem nostrum comedemus, etc., dicit Glossa quod mulieres sunt dona Spiritus sancti : cibus autem mulierum est Pater, sicut et Christi : noster autem cibus est Christus qui de ccelo descendit panis vivus. Ergo videtur, quod Spiritus reficiatur Patre ut pane : nos autem potamur Spiritu : et ista non videntur convenire.
4. Praeterea, Potum esse magis convenit Filio : quia ita dicitur, Eceli. xv, 3: Aqua saptentie salutaris potabit illum. Et, Proverb. 1x, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis, dicit Sapientia.
Solutio. Dicendum, quod in veritate Spiritus metaphorice potest dici cibus, et potus. Potus dicitur, ut innuit hic Augustinus, in quantum sacularis sitis restringit ardorem. Unde, Joan. vu, 38: Qui credit in me..., flumina de ventre erus fluent, etc. Panis autem dicitur in quantum confortat cor in gratia.
Ap 1 quod objicitur de Glossa, dicendum quod Pater ponitur ibi pro voluntate Patris : et dicitur Patris voluntas cibus mulierum effective, scilicet quia faciunt nos refici in voluntate Patris : sicut Christus dixit : Meus cibus est ut facram voluntatem epus qui misit me ?. Et nota, quod dona Spiritus reficiunt : sed nisi duo habeant ab ipsa substantia Spiritus, quae est cum donis in nobis, non satiant : quorum unum est sapor ad tollendum fastidium, alterum autem est vis reficiendi > quia omne id quod non est Creator, non satiat mentem hominis.
Ap Aliup dicendum, quod esse potum potest convenire attributo Fili, et attributo Spiritus diversis considerationibus : si enim consideretur effectus qui est restrictio secularis sitis, non fit nisi per gustum Spiritus, de quo dicit Gregorius in Moralibus : "Gustato Spiritu desipit omnis caro et carnalis delectatio." ‘Si autem consideretur humor potus cujus actus est ferre nutrimentum ad membra, convenit hoc sapientie et prudentie attributis, quae habent moderari in actibus donorum quantum cuilibet sit dandum vel indulgendum sit.
On this page