Articulus 3
Articulus 3
Utrum nullum donum detur nisi Spiritus sanctus, et utrum corpus carnis sit aliud quam caro ?
ARTICULUS III. Utrum nullum donum detur nisi Spiritus sanctus, et utrum corpus carnis sit aliud quam caro ?
1. Ex hoc enim sequitur, quod nullum aliud donum detur nisi Spiritus sanctus : et hoc non est verum: quia dantur nobis etiam virtutes et gratia, sicut patet per diffinitionem virtutis quam dat Augustinus, quod "est bona qualitas mentis qua recte vivilur, qua nemo male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur." Et, Sapient. vu, 11: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Et, Sapient. vin, 6: Sobrietatem et prudentiam docet, et sustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Ergo videtur, quod donum Spiritus sancti aliquid aliud sit quam Spiritus sanctus.
2, Praeterea, Corpus carnis videtur esse aliquid aliud quam caro: quia corpus dicit compositionem ex membris dissimilibus, sicut est pes, et manus: caro autem non dicit hoc: ergo corpus carnis aliquid aliud est quam caro. ritu: sed intendit dicere, quod in nomine et constructione nihil aliud significatur quam Spiritus sanctus: cum enim dicitur donum Spiritus sancti, propter transitionem obliqui crederet aliquis quod divinitas esset inter obliquuim et rectum. Unde vult Augustinus, quod obliquus cum recto intransitivam habeat construclionem: sicut cum dicitur, corpus carnis vel creatura simul.
On this page