Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum potest Pater aliquid quod non Spiritus sanctus ?

ARTICULUS IV. Utrum potest Pater aliquid quod non Spiritus sanctus ?

Deinde quaeritur de hoc argumento quod facit, ibi, "Se enim Spiritus sanclus seipsum dare non potest, etc."

Videtur enim non valere: quia Spiritus sanctus non potest spirare Spiritum sanctum : et eum Pater potest spirare : et tamen ex hoc non sequitur, quod Pater possit vel faciat aliquid quod non possit vel faciat Spiritus sanctus, cum spirare non sit aliquid, sed ad aliquid: ergo a simili et hoc non valet, cum secundum Magistrum idem sit dare quod procedere temporaliter.

Solutio. Dicendum, quod hic tenet argumentum propter connotatum in creatura, quod clauditur in intellectu ejus quod est dare: hoc enim operari est eorum quae subjiciuntur potentie : et ideo si ab hoc excluderetur Spiritus sanctus, sequeretur quod aliquid possct Pater quod non posset Spiritus sanctus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4