Articulus 17
Articulus 17
An cognatio nostra sit substantialis missiont, ita quod ad missionem exigatur cognitio ? et utrum aliguis scue potest an odio vel amore dignus sit ?
ARTICULUS XVI. An cognatio nostra sit substantialis missiont, ita quod ad missionem exigatur cognitio ? et utrum aliguis scue potest an odio vel amore dignus sit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Et tunc unicuique miltitur cum a quo- quam cognoscitur, etc." Ex hoc enim videtur, quod cognitio nostra substantialis sit missioni.
1. Sed contra hoc est, quod praecipue missio fit simplicioribus, qui magis habent in munere gratiam, quam in cognitione : vetula enim quandoque parum cognoseit vel nihil: et tamen mittitur ei frequentius quam magno theologo multum cognoscentl.
2. Praeterea, Eccle. tx, 1: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Sed cui missus est Spiritus sanctus, et cui missus est Filius, si cognoscit missionem, cognoscit se esse dignum vita aeterna : ergo cognoscit se esse dignum amore: et ita falsificatur verbum Ecclesiaste.
3. Sidicas, quod nemo scit in quantum homo: sed dicit Augustinus, quod in quantum aliquid de missione ista mente percipimus, in tantum non in hoc mundo sumus: et ita in hac vita petest aliquid sciri, sicut scivit Apostolus de se, cum dixit: An exprimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus +.
4. Et, ad Roman. vin, 38: Certus sum, quia neque mors, neque vita,... neque creatura alia poterit nos separare a charitate Der, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Si, inquam, sic dicas. Conra: Job, im, 23, super illud, Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris : ibi dicit Gregorius, quod precipua causa fletus est viro sancto, quod nescit utrum odio vel amore dignus sit: quia est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
5. Item, Per quid sciet homo quod missus est sibi Spiritus sanctus ? Spiritus enim actus simillimi sunt cum actibus nature vel cordis : sicut in hoc ipso actu qui est diligere, videri jpotest: possum enim scire, quod diligo Deum propter se, et super omnia: sed utrum hoc ex charitate procedat, non possum scire, cum Philosophus determinet vere fortem gratia boni, et propter bonum virtutis etiam vitam contemnere : et tamen illud non necessario procedit ex charitate.
Similiter, Dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 3: "Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest". Ergo patet, quod propter Deum possum postponere vitam : et tamen nesciam me habere charitatem : ergo nesciam mihi missum esse Spiritum sanctum.
Solutio. Cognitio exigitur ad missionem, ut mihi videtur, sed non omnis, sed triplex, scilicet una qua est ex parte cogniti, scilicet ut sentiam in me donum in quo ut in signo cognoscibilis sit persona missa: signum autem voco id quod habet actum gratia facientis gratum, et appropriabile est Filio vel Spiritui sancto. Secunda est habituali scognitio.Tertia est conjecturalis ex signis, sicut si videam me posse de facili facere quae non habens gra~ tiam vel non potest, vel cum magna difficultate potest : si videam spiritum meum esse liberum a vana spe, et vano amore, et vano gaudio, et caducatristitia, et timore mundano, et hujusmodi. Et illam triplicem cognitionem puto sufficere secundum habitum ad missionem, et dico non oportere adesse cognitionem secundum actum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesiastes non excludit cognitionem ex signo, et conjecturalem, et habitualem: cui enim missus est Spiritus, habet habitum in quo hoc cognosci potest, si aperiatur oculus, vel per revelationem post mortem.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus loquitur ibi de inhabitatione Christi per operationem miraculorum, et potestatem signorum, quae ex se expertus fuerat. Et hoc non est mitti sapientiam nisi secundum quid, ut prius habitum est.
On this page