Text List

Articulus 18

Articulus 18

Utrum Spiritus sanctus plenius sit missus post incarnationem quam ante ? et utrum celibatus Joannis conjugio Abrahe sit preferendus ?

ARTICULUS XVII. Utrum Spiritus sanctus plenius sit missus post incarnationem quam ante ? et utrum celibatus Joannis conjugio Abrahe sit preferendus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Missus est etiam ante incarnationem, et ad omnes sanctos, etc."

Dubium enim potest esse, Utrum plenius mittebatur ante incarnationem, quam post? Videtur enim, quod post plenius sit missus : quia plenior est gratia Novi Testamenti quam Veteris: cum ergo missio sit propter gratiam, videtur plenius mitti Filius vel Spiritus sanctus in Novo quam in Veteri.

Szp contra hoc est quod dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod non prefertur calibatus Joannis conjugio Abrahe: ergo nec cetera dona preferuntur, et videtur.

Ad hoc respondeo per Augustinum in libro IV de Trinitate, capite 20, dicentem sic: "Quod dicit Evangelista, Quia nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus: quomodo intelligitur nisi quod certe illa Spiritus datio vel missio post glorificationem Christi futura erat, qualis numquam antea fuerat : neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat", Et infra, ibidem: "Oportebat Spiritus adventum signis sensibilibus monstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas credituras in Christum per donum Spiritus sancti, ut compleretur quod in Psalmo xvi, 4, cantatur : Non sunt loquele, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum."

Secundum hoc distinguendum est, quodest missio in gratia personali, et missio ordinata ad conversionem orbis, et est missio invisibilis, et missio in visibili signo. Personalis igilur et invisibilis se habent ante adventum et post, ut excedentia etexcessa : quia quibusdam personis ibi plus infundebatur gratiae, et quibusdam plus hic. Sed missio universalis et visibilis, talis fuit post, qualis numquam ante fuerat.

Ap primum ergo dicendum, quod verum est quod objicit quantum est de conditione status: sed quaedam persone ibi in Veteri Testamento existentes (ut dicit Augustinus) pertinebant ad Novum: et quedam e converso.

Ap 1 quod in oppositum objicitur, dicendum quodhoc verum est quod dicit Augustinus quantum ad habitum continenti#, qui maximus fuit in Patriarchis : sed quantum ad actum continentie et statum prefertur virginitas omni conjugio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18