Text List

Articulus 19

Articulus 19

Utrum Spiritus sanctus mittatur ad Angelos?

ARTICULUS XIX. Utrum Spiritus sanctus mittatur ad Angelos?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Sicut etiam implet sanctos Angelos, etc."

Ex hoc enim videtur, quod mittatur Spiritus ad Angelos. ;

SED CONTRA : 1. Non ad eumdem est missio qui est in statu nuntii: sed Angelus nuntius est missionis sepius, ut videtur : quia cum mitteretur Filius in carnem, Angelus nuntiavit' :; et quando missio debet fieri in mente, Angelus ad hoc obsequitur custodiendo, et suggerendo, ut dicit Bernardus : et inter animam et Deum discurrendo, Deo presentans anime vota et desideria, anime autem apportans gratiam : ergo videtur, quod ad Angelos non sit facta missio.

2. Item, Non fit missio nisi ad distans : non autem distat qui semper est in secreto domus : ergo uon fit missio ad Angelum.

3. Item, Missio fit (ut dicit Augustinus in auctoritate supra posita) ut revocetur qui aberraverat : Angelus bonus numquam aberravit : ergo non fit missio ad Angelum.

4. Item, Missio fit ad sanctificandam creaturam, sanctificare autem est de non sancto facere sanctum : hoc non potest fieriin Angelo, nec umquam factum est : ergo, etc.

Sed contra : 1. Ad eum qui est sanctus non futuraest missio secundum hoc nisi semel, scilicet in prima gratia, quod falsum est : quia dicit Augustinus, quod toties mittitur, quoties interioris gratie aliquid percipit : hoe autem sepe contingit.

2. Item, Hic dicit, quod Filius invisibiliter sepe mittitur.

Solutio. Dicimus, quod missio fit in perceptione gratia et in augmento gratia : quia semper aliter sentitur adesse Spiritus, quam prius affuit, et ad Angelos missus est, et mittitur quoad novas revelationes : licel non augmentetur in eis gratia quae substantialis est pramio.

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Angelus non est nuntius in illa missione, ita quod ipse cum gratia menti illabatur : sed est nuntius ut obsequens Domino misso, et preparans viam per amotionem impedimentorum, et hoc per operationem § extrinsecam menti, sicut est suggestio, et doctrina, et adhortatio, et hujusmodi: sed non sicut est inspiratio quae intrinseca est menti: et ideo ad eam est facta, et fit missio.

Ap aiup dicendum, quod distantia quam exigit ista missio non est localis : sed sicut natura distat a gratia : quia per naturam et naturalia non potest haberi, sed a solo Deo : et ideo cum sic a gratia distat Angelus, ad eum necessaria est missio.

Ad aliud dicendum, quod revocare aberrantem dupliciter est, scilicet qui aberravit jam, vel ne aberret ille qui est in via : et hoc secundo modo est missio ad Angelum et ad Sanctos, qui jam tamen habent Spiritum sanctum : licet non sint confirmati sicut Angelus, et ideo crebriori indigeant missione.

Ad aliud eodem modo dicendum, quod sanctificatio fit in augmento gratia, et in prima gratia : quia sanctificatio dicitur tribus modis, scilicet simul facere substantiam et gratiam ut in Christo : vel facere naturam et addere gratiam, ut in primo homine et Angelo bono : vel facere de non sancto sanctum, sicut in peccatoribus conversis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19