Text List

Articulus 20

Articulus 20

An anima mente capiens quod est xternum, sit essentialiter in celo et extra hunc mundum?

ARTICULUS XX. An anima mente capiens quod est xternum, sit essentialiter in celo et extra hunc mundum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Nam et nos, secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus", etc.

1. Ex hoc enim videtur accipi, quod anima mente aliquid aeternum capiens, essentialiter sit in coelo, licet per accidens, scilicet quia mente id percipit quod est in celo.

2. Quod etiam imultis rationibus videtur posse probari sic : Anima non refertur ad locum nisi per accidens : non est enim in loco isto in quo ego sum anima mea, nisi quia corpus in quo est, est in loco isto: si ergo per saccidens esse in loco aliquo facit eam substantialiter esse ibidem, cum per accidens sit in ceelo, ipsa substantialiter erit ibidem et essentialiter,

3. Item, Forma non determinat sibi locum per se, etiam corporalis : quia videmus, quod eadem forma secundum rationem forme est in omni situ corporis supra et infra. Inde sic : Nulla forma determinat sibi locum per se, sed per accidens : omne autem tale est in omnibus locis ad quae per accidens determinatur : ergo forma est in omnibus locis ad que per accidens determinatur : sed anima est nobilissima formarum: ergo anima est in omnibus locis ad qu per accidens determinatur : per accidens autem determinatur ad id quod capit : ergo ipsa est in loco ipsius quod mente capit: ergo cum hoc quod mente capit sit extra mundum, ipsa erit essentialiter ut in loco extra mundum.

4. Item, Hoc videtur dicere Augustinus, quod anima verius est ubi amat, quam ubi est. Item, Apostolus : Nostra conversatio in ceelis est.

3. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod virtute orationis non attrahimus nobis Deum ubique presentem, sed nos extendimus nosipsos in Deum:.

Sed contra videtur esse, quod 1. Forma non habet esse naturale nisi in materia : et naturale esse est proprium esse forme : ergo anima per id quod est, non est nisi in materia corporis.

2. Item, Idem est in quibusdam movens ad formam et ad locum, ut dicit Philosophus, eo quod motor dat mobili et suam formam et omnia naturalia consequentia illam : et dicit Philosophus, quod naturale consequens formam ignis est locus superior: ergo videtur, quod forma in suo esse determinet locum.

3. Item, Si dico, Forma est in materia : aut per accidens est in materia, aut per se. Constat, quod non per accidens : quia sic non constitueretur aliquod unum in natura : ergo per se est in ipsa: ergo magis refertur ad locum materia, quam ad locum alterius cui non conjungitur nisi per accidens.

Solutio. Dicendum, quod anima secundum id quod est et per essentiam, quamdiu vivit homo non est nisi in corpore. In quolibet autem de quo cogitat vel a quo afficitur, est sicut in objecto, ad cujus locum in sua essentia nec per se nec per accidens refertur.

Ap primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur, quod non in hoc mundo sumus quantum ad modum cognoscendi vel vivendi : quia secundum viam mundi cognoscimus per speculum in enigmate : sed in quantum aeternum ali- quid accipimus, cognoscimus aliqualiter attingendo speciem, et abstrahimur a materialibus hujus mundi.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod anima non est in loco corporali nisi per accidens: sed illud accidens est ei conjunctum per naturam : per corpus enim est in loco, et nisi essentialiter esset in corpore, non esset in loco corporis : et ideo per illud in quo ipsa non est essentialiter, sed potius illud est in ipsa per essentiam et similitudinem, non habet locum aliquem nec per se nec per accidens.

Ad aliud dicendum, quod forma per se, id est, sine materia, non determinat sibi locum, quia sic est simplex : sed sic non est nisi per intentionem : sed per esse suum in materia determinat sibi locum : ita etiam, quod moveat ad locum illum, nisi prohibeatur, ut dicit Philosophus. Esse autem ita non accidentale est, sicut accidentale est quod contingit eidem adesse et abesse in natura manenti : sed est accidentale, sicut per aliud conveniens, scilicet per hoc quod est in materia : et hoc est naturale, non accidentale forme, si accidens proprie secundum naturam accidentis accipiatur. Unde formam tripliciter est considerare, scilicet ut est intellecta, et sic est species in anima intelligentis, et species quae est in anima unius non est species quae est in anima alterius : vel ut ratio nature communis, abstrahens a quolibet particulari, et sic est in quolibet suo particulari et semper : vel secundum esse quod habet in natura, et sic est in eo quod est hoc aliquid : et non per accidens, sed naturaliter : absurdum enim est dicere, quod forma accidentaliter habeat esse in materia, nisi hoc modo sumpto accidente quod est per aliud convenire : sed hoc accidens non repugnat substantiali et naturali : sicut patet, quod hoc accidente Socrates per accidens est animal, et tamen esse animal substantialiter et naturaliter convenit Socrati.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat verius esse, nobilius esse, et non verius in natura: quia anima et quaelibet forma nobilius esse habet in nobiliori causa, quam in se: quia in causa prima non admiscetur privationibus et materialibus, quemadmodum in seipsa vel in corpore.

Ad aliud dicendum, quod virtute orationis attrahimus nos in Deum : non loco, sed merito, ut scilicet aliter adsimus ei quam prius affuimus.

N. Cur Pater non dicitur missus, cum ab aliquo cognoscitur ut Filius?

Hic quaeritur, Cur Pater non dicitur missus, cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicul Filius? Ad quod dicimus, quia in eo est principii auctoritas, quae non habet de quo sit, a quo Filius et Spiritus sanctus. "Pater enim est (ut ait Augustinus in eodem libro) principium totius divinitatis: vel, si melius dicitur, deitatis": quia principium est Filii et Spiritus sancti. Nam, ut ait Augustinus in eodem: "Si voluisset etiam Deus Pater, per subjectam creaturam visibiliter appareret : absurdissime tamen aut a Filio quem genuit, auta Spiritu sancto qui de illo procedit, missus diceretur". Congruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit: misisse autem ille, quin ea non apparuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20