Articulus 21
Articulus 21
An pater det se, vel detur a se?
Dubium est hic, Utrum Pater det se, vel detur a se? Quod enim mitti non potest vel procedere, satis constat ex pradictis. Videtur autem, quod non: quia secundum Magistrum dare se, est procedere a se temporaliter et mitti : sed hoc non convenit Patri: ergo nec dare.
SED CONTRA : 1. Dare nihil dicit nisi conferre donum : cum ergo Pater habeat potestatem ex libertate amoris, sicut Filius et Spiritus sanctus, Pater potest dare se sicut Filius et Spiritus sanctus.
2. Item, Sicut sapientia appropriatur Filio, et gratia Spiritui sancto, ita potentia Patri : cum ergo spe conferat posse, videtur quod det se.
Solutio. Magistri concedunt, quod Pater dat se, et datur a se: et quod dare non dicit mittere secundum rationem, nec procedere : et hoc supra satis determinatum est: non taimen dicunt, quod habeat effectum ita distinctum Pater sicut Filius et Spiritus sanctus : quia licet posse attribuatur Patri, tamen posse animarum sanctarum est in donis intellectus et affectus : et ideo non ita manifestatur dan- do se, sicut Filius et Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis non ita ponitur, quod det se sicut quod Filius dat vel Spiritus sanctus.
Solutio. Non sequitur : quia sensus est, quod est principium Filii et Spiritus sancti in quibus est tota divinitas : dicit autem, quod melius dicitur dettatis quam divinitatis: quia divinum esse est perpetuum esse : et hoc est communicabile creaturis, secundum quod Philosophus dicit, quod omnia appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt : deitas autem est forma a qua imponitur hoc nomen Deus, quod non est communicabile creaturis, ut supra notatum est.
On this page