Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Nunc de Spiritu sancto videndum est, etc."

Hic incipit pars illa quae est de modis missionis Spiritus sancti : et sunt duo modi, scilicet visibilis, et invisibilis. De visibili agit Magister primo in hac distinctione : de invisibili autem consequenter in sequenti, ibi, Dist. XVIT, A, "Jam nune accedamus, etc."

Ista autem distinctio dividitur in duas partes. In prima determinat, qualiter Spiritus sanctus dicitur missus visibili inodo. In secunda, qualiter non minor dicitur Patre propter illam missionem visibilem, cum tamen Filius minor Patre dicatur, propter illam missionem, ibi, C, "Sed prius querendum est, cum Filius dicatur, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus