Text List

Articulus 1

Articulus 1

Quid sit mitti visibiliter, et utrum missio visibilis fuerit in Vetert Testamento sicut in Novo, et utrum Pater potest mitti sicut Filius ?

ARTICULUS I. Quid sit mitti visibiliter, et utrum missio visibilis fuerit in Vetert Testamento sicut in Novo, et utrum Pater potest mitti sicut Filius ?

In prima parte non est nisi unum capitulum, circa quod incidit dubium ante Litteram, Quid sit mitti visibiliter ? et secundo, Utrum ista missio fiat congruenter ad omnes vel ad aliquos ? et tertio, Utrum sit ad gratiam gratum facientem vel gratis datam? et quarto, Utrum eam conveniebat fieri per Filium vel Spiritum sanctum ?

Ap primum proceditur sic : 1. Si mitti visibiliter est apparere personam visibili signo, sicut videtur Augu- stinus dicere in Liftera, cum in Veteri Testamento persone visibilibus signis sepe apparuerunt, videtur quod ista missio in Veteri Testamento sepe facta fuerit.

2. Praeterea hoc videtur etiam alia ratione : missio enim visibilis ordimatur ad invisibilem : sed invisibilis in Veteri Testamento sape facta est : ergo et visibilis. Prosavio prime. In Littera dicit Augustinus quod in illis creaturis visibilibus Spiritus sanctus ad hoc erat, ut per eas ostenderetur Spiritus sanctus in illis esse ad quos ille creature veniebant. Secunda autem probatur, Sapient. ix, 10: Mitte illam de celis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tue, ut mecum sit et mecum laboret. Hoc enim dictum est in Veteri Testamento: ergo videtur, quod hujusmodi missio visibilis tunc fuerit.

3. Item, Si visibilis creatura est ostendens aliquid divinum, sufficit ad rationem visibilis missionis : cum, sicut supra habuimus, Pater in visibili creatura apparuit, videtur Pater esse missus. Genes. xvi, 2, Tres vidit, et unum adoravit.

4. Si dicas, quod haec visa Pathum per Angelos administrata sunt, et ideo non intelligitur in eis missio : hoc non excusat objectionem tribus rationibus: quarum prima est, quod Augustinus dicit, quod absurdissimum est dicere Patrem, si voluisset, in creatura visibili apparere non potuisse : posito ergo, quod apparuerit, nihil debet sequi inconveniens : sequitur autem, quod missus sit : ergo hoc non videtur inconveniens : et hoc negatum est supra . ergo, etc.

5, Secunda ratio : Quia si creatura irrationalis et inintellectualis (ut ita liceat dicere)sufficitad demonstrandam missionem persone, sicut columba, vel flatus : mul- to magis creatura intellectualis, et pracipue Angelus. In illa enim tanto magis divinum aliquid cognoscitur, quanto ipsaest nobilior et divinior : cum ergo tales missiones Angelorum in Veteri Testamento sepius facte sunt, videtur quod spe misse sunt’persone, et etiam Pater.

6. Tertia ratio est ab auctoritate Danielis, ubi legitur, quod antiquus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo . Et, Isai, vi, 1 Vidi Domainum sedentem super solium excelsum et elevatum, etc. Nec poteris dicere, quod hoc fuerit Angelus in persona Dei: quia Angelo Seraphim non clamant, Sanctus, sanctus, sanctus nec Angelus in persona Dei judicabit.

7. Siforte dicas, quod hoc fuerit revelatio, et non apparitio, vel missio. Contra: Talis ostensio quaecumque sil, fuit constituens Prophetas : quia Prophetas vocamus quibus ista facta sunt : sed proprius effectus missionis est Prophetas et amicos Dei constituere, sicut habuimus in pracedenti distinctione, ex Sapient. vil, 27: Per naliones in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Item faciamus vim in eo quod dicit, per nationes : ergo non in nostra natione tantum, sed etiam in natione Patrum ista facta sunt: ergo videtur, quod tunc facta fuerit missio visibilis, et quod Pater et singule persone misse sint.

SED CONTRA : Ad Galat. 11, 19, Lex in manu mediatoris posita est, ordinata per Angelos, donec veniret semen cui repromiserat °. Ergo videtur, quod omnia visa Patrum fuerunt per manus Angelorum usque ad adventum Christi. Supra autem proba- tum est, quod persona non dicitur mitti, nisi in effectu, in quo ipsa aliter sit vel ad aliud quam secundum quod est ubique : et hoc habetur in Littera ab Augustino ; ergo in talibus visis nulla umquam fuit persona missa.

1. Item Augustinus in libro IV de 7rinitate, dicit quod absurde diceretur Pater missus vel ab eo quem genuit, vel ab eo qui ab ipso procedit, etsi dicatur apparuisse. Ergo cum omnis qui mittitur, ab aliquo mittatur, et Pater non possit ab aliquo mitti, videtur quod non mittatur.

2. Item, Augustinus in libro IV de Trinitate, ut habitum est supra : Mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem ab alio esse non cognoscitur : ergo non mittitur.

Ssp apuuc contra hoc opponi potest : 1. Quia Patri attribuitur potentia: cum ergo potentiam efficiat in nobis, ipse venit in nos, sicut Filius per sapientiam, et Spiritus sanctus per charitatem.

2. Item, Hac conceditur, et habita est supra, Pater est a seipso : secundum autem quod est a seipso, videtur quod in eadem habitudine prepositionis debeat concedi hee, Mittitur a seipso, et Pater mittit seipsum.

3. Item, Augustinus probans quod Spiritus sanctus mittit se et dat se, probat hoc : quia est suae potestatis : et hoc est supra habitum in distinctione precedenti : non esset autem sue potestatis, si non posset mittere et dare se : ergo a simili non erit Pater sue potestatis, si non possit mittere et dare se: cum ergo semper omnes persone fuerint sue potestatis, semper potuerunt mittere se omnes, et dare se, et in Veteri, et in Novo Testamento.

Solutio. Suppositis his quae supra determinata sunt , facile est respondere his objectis. Dicimus enim, quod non est idem apparere, et mitti: et bene concedimus, quod Pater in subjecta creatura apparere potuit per ministerium Angeli et per seipsum, et adhuc potest : sed non potest mitti propter causas supra assignatas : quia missio passiva supponit congruitatem nuntii, et rationem in subjecto : et illa ratio est ab alio esse, quod Patri non convenit : ideo apparere potuit, mitti autem non potuit.

Ap primum ergo dicendum, quod licet ubicumque est missio visibilis, fit apparitio alicujus persone visibili signo, non tamen convertitur : quia missio visibilis addit super apparitionem duo, scilicet existere ab alio, et per seipsum adesse aliter vel ad aliud quam sit ubique : hoc autem non legitur in Veteri Testamento, sicut postea patebit : quia persone non leguntur per seipsas fuisse in illis signis quae apparebant.

Ad aliud dicendum, quod missio visibilis non ordinatur ad quamcumque missionem invisibilem, sed ordinatur ad missionem invisibilem quae est fundans et plantans Ecclesiam : non enim visibilis semper pracedit invisibilem, etiam in Novo Testamento : sed precessit, ut significaretur abundantia copie Spiritus esse apud illos quibus visibilis facta est, ita ut ex ipsorum copia redundaret in fundationem et plantationem Ecclesiz.

Ad aliud dicendum, quod ratio jam dicta est, quare hoc non suflicit : et quare Pater non potuit vel non potest mitti.

Ap 1p autem quod objicit, quod missio hujusmodi debuit dici apparitio angelica in Veteri Testamento : Dicendum, quod in veritate illa solutio quam ponunt quidam non sufficit : sed alla est ratio quam diximus, quia mitti addit super apparere, sicut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod creatura intellectualis melius ostendit unitatem essentiae in tribus personis : sed effectum gratie vel modum processionis persone a persona non ita ostendit : eo quod ipsa de natura sua non ita exprimit gratie et processionis proprietates : non enim Angelus procedit ab Angelo, sicut flatus a sufflante : nec Angelo proprium est innocentia et aptitudo immolationis pro redemptione primogeniti, sicut columbe: nec Angelo proprium ex natura est, unde conveniat cum actu charitatis : et ideo Angelus in numero personarum apparentium, et vi interpretandi per sermonem, potest facere fidem Trinitatis et unitatis, licetnon habeat convenientiam, ut per ipsum expleatur missio. Et alia ratio est, quod donum datum est a misso, sicut a causa faciente : dico autem, donum gratie gratum facientis, quod est in omni missione. Angelus autem non potest esse causa gratiw, nec debet intelligi esse causa : ergo nec ipse potest mitti missione illa : nec etiam si mitteretur, esset utile : quia crederetur gratia ab illo esse, et sic pertraheret in idololatriam. Tertia ratio est, quia missus cum gratia habetur illapsus in substantiam anime ejus cui missio fit, ut supra habitum est in distinctione pracedenti : Angelus autem non potest illabi in substantiam mentis nostra : ergo per ipsum non potest administrari hujusmodi missio. Quarta ratio est, quia cum gratia sit creata, si separaretur ab eo per quem mittitur, vel ille esset creatura, vel esset totum subjectum vanitati, sicut omnis creatura : ad hoc ergo ut gratia separare nos possit a vanitate, et conjungere divinitati, oportet missum qui est cum gratia, esse Deum. Et his rationibus non potest expleri hujusmodi missio, nisi per personam procedentem ab alio. Ahi autem ponunt alias quae non probant quidquam, scilicet quod missionem conveniebat a remotis incipere, et postea appropinquando magis ad Deum accedere: et ideo in Veteri Testamento conveniebat fieri per Angelos, in Novo autem per personas. Sed hoc nihil est : quia secundum hoc etiam invisibilis missio que omnibus Sanctis in Veteri Testamento facta est, debuit fieri per Angelos, quod falsum est.

Ad aliud dicendum, quod visa Isaiz, Danielis, et Ezechielis, nec fuerunt proprie loquendo apparitiones, nec missiones, nec processiones, sed revelationes in visione imaginaria quae multis facta est: quia apparitio stricte sumpta dicitur ostensio unitatis essentiae in figura aliqua visa ad sensum. Sed si apparitio sumatur, tunc erit genus ad revelationem, missionem, et hujusmodi.

Ap 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod talia visa non faciunt Prophetas : quia sic Pharao fuisset Propheta, quod falsum est : quianon fuit Propheta nisi secundum quid: quia, ut Augustinus dicit in libro XII super Genesim : Propheta simpliciter, non dicitur nisi a visione intellectuali: etideo Joseph Prophetaf uit visorum a Pharaone, et Daniel Propheta fuit visorum Nabuchodonosor et Balthasar: sed bene concedo, quod a missione invisibili Filii et Spiritus sancti constitutr sunt Prophetc. Quid autem, quando, de quibus, et quare prophetarent, revelationibus trium modorum visionis ostensum est eis, scilicet corporali, imaginaria, et intellectuali. Sunt tamen qui dicunt Spiritum tunc missum, non in quantum sanctus, sed in quantum est spiritus : quia spiritus revelat, sed non sanctificat : et donum prophetiae non facit Sanctum, sed videntem : in Novo autem Testamento missus est ut sanctus, qui sanctificabat in illis visis. Sed hoc non solvit : quia nemo umquam sanctus fuit, nisi mitteretur sibi Spiritus : et ideo si de statu Veteris Testamenti esset, ut non mitteretur ut sanctus, nec invisibiliter ut sanctus mitteretur. Unde prima solutio melior est.

Ap 1 quod objicitur, quod apparitiones factee sunt per Angelos, bene concedo : quia hoc vult Augustinus in libro IV de Trinitate, et Dionysius in Celesti Hierarchia. Sed tamen non propter hoc estremotum quin per se apparere po- tuerint et Pater et Filius et Spiritus sanclus, ut dicitibidem Augustinus.

Apip autem quod objicitur contra hoc, quod non dicitur mitti Pater, Dicendum, quod potentia attribuitur Pa~ tri: sed, ut dictum est, mitti non dicitur persona respectu cujuscumque doni, sed tantuin in dono in quo ipsa est, et habetur : unde si Pater daretur in potentia illa, esset potentia gratum faciens. Potentia autem illa non-est distincta a donis intellectus et affectus, quia per dona hujusmodi sumus potentes in actibus gratia : ergo datio Patris non habet distinctum donum ab eo in quo datur Filius, et in quo datur Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis expresse non invenitur, quo Pater det se, vel detur a se.

Sunt tamen circa dubitationem istam tres alie opiniones, quarum una est, quod Pater dat se, et datura se : et hac non est multum communis. Alia dicit, quod non dat se, nec datur ase: eo quod potenlia quae sibi appropriatur, presupponitur in missione et dalione Filii et Spiritus sancti : quia nullum donum datur nobis nisi presupposita capacitatis potentia illius doni : et ideo cum haec capacitas per naturam sit in nobis (sumus enim creati susceptibiles gratie) non oportet Patrem dari in illo. Tertia opinio est quam magis approbo, que prius dicta est, quod Pater bene venit in Filio et Spiritu sancto, sed non datur, nec dat se: etsi concedatur quod dat se, nullo modo tamen conceditur quod mittitur ase, vel mittit se, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod haec conceditur, Pater est a se secundum quod exponitur per negationem sic : Pater est a se, idest, non est ab alio : sed mitti importat affirmative esse ab alio, ut superius habitum est : et ideo non convenit ei mitti.

Ad aliud dicendum, quod Pater est suae potestatis, et semper fuit, et erit, sicut Filius et Spiritus sanctus : sed ex illa potestate non potest concludi, nisi quod ipse operetur cum Filio et Spiritu sancto illum effectum quem dat in missione : quia ly mitti dicit duo, scilicet actum operationis, et effectum qui datur in missione : et secundum actum hune, est ipsum commune tribus personis : et consignificat ex modo significand? principalis significati, quod est missio passiva, venire ab alio, et quoad hoc non dicit potestatem aliquam, sed tantum rationem originis, quae non convenit Patri. Quoad primum ergo fuit probatio Augustini, quod Spiritus dat se, sicut alii eum dant, et non quoad secundum.

Ap iw autem quod ulterius volebat concludere, quod in Veteri Testamento est ista potestas sicut in Novo, Dicendum, quod missio invisibilis fuit ex quo homo creatus est super terram : nullus enim umquam aliquid boni meritorii facere potuit sine invisibili missione: sed missio visibilis in Veteri Testamento esse non potuit, id est, non debuit de congruitate : quia illa est ad copiam gratie demonstrandam, et gratie propagationem, quae non futt, adhuc priori tabernaculo habente statum : quia Jesus nondum erat homo, et nondum glorificatus; quae autem ratio hujus sit, est determinatum in questione illa qua queritur, Quare distulit adventum, et quare litteree observationem conveniebat precedere sensum spiritualem ?

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1