Articulus 2
Articulus 2
Utrum missio visibilis debet esse ad omnes gut sunt de Novo Testamento ?
Secundo quaeritur, Utrum ista missio visibilis secundum congruentiam debeat esse ad omnes vel ad aliquos ?
Et quaeramus, Utrum ad omnes qui sunt in Novo Testamento? quia jam habitum est, quod non congruebat eam fieri in Veteri Testamento.
Videtur autem quod sic: quia 1. Dicitur, Joel, ii, 28: Effundam spiritum meum super omnem carnem, etc. Et iterum, ¥. 29 : "Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum". Ergo videtur, quod ad omnes debeat sic visibiliter descendere.
2. Item, Cum primo venit in linguis igneis, nullus excipiebatur, sed super omnes, scilicet centum viginti masculos et feeminas. Ergo videtur, quod nec postea debuit alicui subtrahi hujusmodi missio.
3. Item, Postea Apostolis praedicantibus, sicut Petro indomo Cornelii, etaliis, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum : ergo, etc.
4. Item, Hoc quod non fit, potest nobis generare desperationem ex hoc quod communiter tunc fiebat, quod nos non simus de salvandis : ergo, etc.
5. Si dicatur, quod illi dati fuerunt nobis in semen ex quo cresceret et multiplicaretur seges fidei : modo autem tempus est colligendi quod seminatum est, et non seminandi amplius: hoc falsum est: quia dicitur, Apocal. xxu, 17: Qui audit, dicat : Veni. Et in Evangelio condemnatur servus piger qui abscondit pecuniam domini sui '. Ergo videtur, quod adhue restat tempus seminandi : ergo adhuc ita deberet descendere.
Sed CONTRA : 1. Probabitur infra in sequenti articulo questionis, quod hc missio indicat plenitudinem redundantie et copia Spiritus : non omnibus autem datur Spiritus ad redundantiam : ergo non ad omnes congruit fieri hanc missionem.
2. Item, In operibus rusticorum probamus hoc, quod per multa fomenta fiunt novella plantule quae non fiunt arbori jam roborate : ergo similiter debuit fieri in KEeelesie plantatione : cum ergo hee missio fuerit ad plantationem Ecclesia, non congruebat eam fieri in Licclesia jam roborata.
3. Item, Aliter convalescit fides, et aliter habet meritum: quia convalescit bene et roboratur ex auditu rationis, et visu miraculi . ex illis tamen non habet rationem meriti, sed potius in quantum recedit a ratione et visu, et tota innititur prime veritati: cum ergo visibilis missio sit ad convalescentiam fidei, tempore merendi per fidem postquam fides convaluit, adhiberi non debuit.
4. Item, Missiones Spiritus Sancti respondent missionibus Filii : sed in missione Vili prius exhibebatur quod erat visibile : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur : postea autem expediabat Apostolis ut subtraheretur presentia corporalis, ut sic transiret affectus ad amorem invisibilis deitatis : ergo similiter conveniebat fieri in missione Spiritus sancti, ut primo exhiberetur visibilis species, per quam sciretur adesse Spiritus, et postea subtraheretur, ut in invisibili Spiritus substantia requiescamus.
Solutio. His ultimis rationibis consentiendo, quarum quaelibet medio suo dicit unam rationem, quare non semper et ad omnes convenit fieri hunc modum missionis: dicimus ad primum, quod Joel loquitur de statu Ecclesia primitive, quando tempus erat plantationis fidei.
Ap Auiup et ad tertium dicendum eodem modo, quod tunc ideo fiebat, ut homines visibili miraculo stupefacti ad finem properarent,
Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod non cogit nos hoc desperare: quia jam edificati sumus ad fidem: quia ab his qui audierunt confirmata est nobis fides, contestante Deo signis, et virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem, ut dicitur, ad Hebr. u, 3 et 4}.
Praeterea nos sentimus praesentiam meliorem in donis: sicut enim dicit Apostolus, ad Roman. viu, 18 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
Ad aliud dicendum, quod licet omnis homo debeat alium vocare ad fidem, et conversionem morum, non tamen oportet quod vocet per miracula : quia jam ipsa multiplicatio fidei testis est veritatis fidei: et quia sufficit ad veritatem fidei ostendendam in uno tempore miracula ostendisse, et visibilia signa: si enim prius fides per hac probata est, in aeternum probata erit, et vera. Unde ea quae tune facta sunt, modo sunt aliis referenda, non iterum exhibenda, sicut dicit Joan. in canonica sua prima, ¥. 1 et seq.: Quod [uit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostre correctaverunt de Verbo vite,... annuntiamus vobis.
On this page