Text List

Articulus 3

Articulus 3

Utrum missio sit gratiae gratum facientis, vel gratiae gratis date ?

ARTICULUS III. Utrum missio sit gratiae gratum facientis, vel gratiae gratis date ?

Tertio quaeritur, Utrum ista sit missio gratiae gratum facientis vel gratis data ?

1. Videtur autem, quod gratis data, quia exterius: nihil autem exterius extra hominem est gratia gratum faciens : ergo videtur, quod haecmissio non sit gratie gratum facientis.

2. Item, Dicit Aristoteles in 1V AMeteororum, quod per esse apertum judicamus de occulto. Ergo per actum istius missionis judicamus cujus gratiae causa sit : sed actus ejus est lingue, prophetie et hujusmodi, quae omnia non dicunt nisi actum gratie gratis date : ergo illa missio est ad actum gratie gratis date.

3. Item, Missio invisibilis est ad actum gratie gratum facientis, ut supra proba- tum est: cum ergo superfluum sit duos habere modosad idem perficiendum, pracipue apud perfectum operantem, missio visibilis non erit ad eamdem gratiam : igitur erit ad gratiam gratis datam.

4. Item, Missio Filii est ad gratiam gratis datam, quia ad illuminationem intellectus in revelatione, et prophetia, scientia, et hujusmodi : ergo magis missio Spiritus sancti potest esse ad gratiam gratis datam ; et non est interior ad illam : ergo exterior.

SED CONTRA : 1. A partibus sufficienter enumeratis probatur, quod haec missio numquam exhibita est nisi ad plenitudinem redundantie in gratia gratum faciente demonstrandam: quia exhibita est tribus modis, flatu, igne, columba: et patet in singulis, qualiter ostendebat Spiritus redundantiam gratia, sicut infra ostendetur, quando ostendetur sufficientia numeri istarum missionum: ergo manifestum est, quod non ostendit gratiam gratis datam.

2. Item, Non diceretur Spiritus missus, si tantum daretur donum ejus, ul supra habitum est : ergo Spiritus tunc dicitur missus, quando ostenditur per donum inhabitare per gratiam : sed non inhabitat per donum gratie gratis date : dicit enim auctoritas, quod in solis Sanctis est per habitantem gratiam': in multis autem est per actum gratie gratis dale qui non sunt sancti : ergo ipse non mittitur, nec visibiliter, nec invisibiliter, nisi per gratiam gratum facientem.

3. Item, In Littera habemus ab Augustino, quod per illas creaturas visibiles ostendebatur, quod Spiritus sanctus in illis erat ad quos mittebantur creature ille : et nos videmus, quod in omnibus illis abundantia redundantie fuerit, ad quos talis missio facta est.

Sotvrio. Dicendum, quod in veritate ista missio redundantis gratie est osten- siva, et penes modum redundanti# multiplicatur, ut postea patebit.

Ab primum ergo dicendum, quod non est ita exterius, quod non sit interius : quia modus visibilis missionis est ostensivus invisibilis Spiritus missi invisibiliter: et ideo fructus missionis est intus, licet motus visibilis speciei sit extra.

Ad aliud dicendum, quod per rem manifestam dupliciter est judicare, scilicet ul judicium immediate cause habea~ tur per effectum apertum, et sicut causa cause vel ratio cause per effectum habetur: verbi gratia, videndo apertum actum prophetiae vel linguarum in actu, statim accipitur habitus qui est causa bujus actus, ut immediatus ei, et hic est habitus gratie gratis date. Ulterius autem considerando tempus actus, et modum actus, scilicet quod est ad fidei propagationem, et tempus novell Ecclesia, cognosco quod in illis est Spiritus redundans in aliquos per gratiam gratum facientem : sicut etiam in naturis videndo motum, cognosco movens et rationem moventis tunc potius quam alio tempore, et sic potius quam aliter.

Ad aliud dicendum, quod ad idem ut idem superfluerent duo modi: sed ad idem ut aliter se habens, non superfluunt : quia unus est ad gratia inspirationem sive receptionem vel augmentum, alius autem ad redundantiam ejusdem ostendendam.

Ad aliud diceandum, quod secundum quosdam Filius non mittitur nisi in gratia gratis data. Dicunt enim, quod si est gratum faciens, quod refertur ad missionem Spiritus sancti. Sed hoc supra improbatum est. Unde dico, quod haecest falsa, quod Filius mittatur in gratia gratis data: quia uno misso, omnes tres veniunt et inhabitant, licet per illum effectum omnes tres non dicantur mitti.

Si autem aliquis objiciat contra hoc quod dictum est, quod super multitudi- nem audientium verbum visibiliter cecidit Spiritus‘: sednon legitur, quod in omnibus ilis redundaverit. Respondendum est,quod casus super multitudinem ostendit redundantiam in praedicante fidem noyellam, et ex parte ejus super quem cadit, habet rationem foment fidei novelle, sicut supra diximus: et ideo etiam non exprimitur quo signo cecidit Spiritus super eos, sed tantum, quod in signo visibili apparuit, quod indicabat redundantiam in Apostolis : modo autem non est in Ecclesia illis de causis que dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3