Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum missio visibilis fieri debuit magus per Filum quam per Spiritum sanclum, vel e converso ?

ARTICULUS IV. Utrum missio visibilis fieri debuit magus per Filum quam per Spiritum sanclum, vel e converso ?

Quarto quaeritur, Utrum conveniebat hance missionem magis per Filium fieri, quam per spiritum sanctum, vel e converso ?

Videtur autem, quod per Filium : quia 1. Filius est verbum indicativum Patris, et os loquens Patrem : sicut dicitur, Joan.1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenttus Filius, qui est in sinu Patris, ypse enarravit. Ergo cam hee missio sit ad instructionem ad fidem, conveniebat ut fieret per Filium.

2. Item, [la missio visibilis est ad plantandam fidem : sed dicit Bernardus, quod Filius venit, et fidem docuit : ergo Filium in tali missione mitti conveniecbat.

SED CONTRA : 1. Dominus dixit discipulis : Paraclilus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobisĀ®. Ergo plena instructio esl per Spiritum sanctum. Cum ergo veritas mundo manifestari debuit, conveniebat fieri per missionem Spiritus sancti.

2. Item, Matth. x, 20: Non vos estis qui loguimini, sed Spiritus Patris vestri gui loquitur in vobis. Ergo ad loquendum in conversione Gentium mittendus est Spiritus sanctus, non Filius.

Solutio. Dicendum, quod Spiritum sanctum in creatura non unita visibili mitti conveniebat, Filium autem in creatura unita visibili.

Ap 1p autem quod primo objicitur, dicendum quod instructio pertinet etiam ad Spiritum sanctum. Est enim instruclio per interpretationem et locutionem, et ista convenit Verbo et ei qui est os Patris : et est instructio non per verbum, sed per inspirationem veritatis, et illa convenit Spiritui veritatis, id est, a veritate procedenti, qui annuntiat ea que accipit a veritate : sicut factum in missione Spiritus sancti: illuminavit enim Spiritus ad plenum intellectum eorum que audita erant a Filio.

Ad aliud dicendum eodem modo quod in quantum auditus causat fidem que est per verbum Christi, sic conveniebat fidem doceri per Verbum missum in carnem. In quantum autem fides est assensus prime veritatis non potest haberi nisi per inspirationem. Unde etiam Apostoli qui ante flexibiles erant in assensu, cum haberent fidem per auditum verbi, postea confirmati sunt, cum haberent assensum per inspirationem Spiritus sancti missi in eos. Et hoc notat idem Dominus in fine Luce, xxiv, 48 : Vos autem, inquiens, sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4