Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quare sunt duo modi missionis Filii, et Spiritus sancti?

ARTICULUS V. Quare sunt duo modi missionis Filii, et Spiritus sancti?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in primo capitulo, ibi, A, "Ad quod dicimus, quia sicut Filius duobus modis dicitur mitti, etc."

Et est dubitatio, quare sint duo modi missionis lili et Spiritus sancti.

1. Cum enim sint duae partes hominis, scilicet corpus, et anima, videtur quod neutro modo dicatur mitti ad corpus, ut quidam volunt reddere rationem : ergo videtur, quod ambo modi accipi debent penes partes anime : sed cum simus imago Dei, penes tres potentias videtur quod tres debent esse modi missionis.

2. Item, Missio est ad revocandam creaturam rationalem, ut supra habitum est : revocatur autem secundum rationabilem, irascibilem, et concupiscibilem : ergo tres debent esse modi missionis.

Solutio. Dicimus, quod duo tantum sunt : quia cum missio ostendal distinclionem persone a persona, non poterat ostendi nisi per perceptibile in intellectu secundum se, vel per acceptum a sensu : et ideo ut sufficienter determinaretur distinctio ex parte personarum procedentium, mittebatur signo sensibili et specie intelligibili.

Item, Cum missio adducat gratiam, non poterat esse gratia nisi personalis que est in missione visibili collata, vel universalis quae est redundans in omnes, et illa efficitur visibili utriusque persone missione.

Ad ea autem quae contra objiciuntur, dicendum quod omnes perfectiones illarum virium, et tres habitus illarum virtutum reducuntur ad invisibilem missionem : quae licet uno modo fiat in genere, non tamen uno modo fit in specie.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5