Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quare Filius apparuit in creatura sibi unita, et Spiritus sanctus non apparuit in unita sibi ? et an columba illa m qua apparuit, fuit naturale animal, et de motu columbe qualis fuerit ?

ARTICULUS VI. Quare Filius apparuit in creatura sibi unita, et Spiritus sanctus non apparuit in unita sibi ? et an columba illa m qua apparuit, fuit naturale animal, et de motu columbe qualis fuerit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, "In promptu est intelligere de Spiritu sancto, etc."

Et queruntur hic tria : quorum primum est, Cur Filius apparuit et missus est in creatura sibi unita, et Spiritus in non unita ?

Secundo quaeritur, Quare Spiritus sanctus, et ad quid missus est ad Filium, cum Filius numquam missus sit ad Spiritum sanctum ?

Tertio quaeritur, Cum Pater apparuerit in sono, quare tantum apparuit in audibili creatura et super Filium, et numquam super aliquem alium hominem.

Ap primum proceditur sic : Spiritus sanctus est a Patre et Filio: ergo majorem rationem missionis videtur habere quam Filius : ergo videtur cum ab alio esse sit ratio unibilitatis, quod Spiritus sanctus sit magis unibilis creature assumpte, quam Filius.

Sed quia hoc satis notatum est supra principium tertii, queratur, $i columba in qua apparuit Spiritus sanctus, fuit verum et naturale animal vel non?

Videtur, quod animal fuerit : quia 1. Spiritus veritatis nihil debet fingere : sed fictitium esset, si tantum esset figura columbe, et non veritas : ergo videtur, quod vera fuerit columba.

2. Item, Praestigia demonum sunt deludere sensus hominum per quasdam figuras : ergo hoc non competit Spiritui veritatis.

3. Item, In columba apparuit propter columbe proprietates : ile autem proprietates non conveniunt: nisi vera columbe : ergo vera fuit columba, ut videtur.

SED CONTRA 1. Sancti dicunt, quod illa columba peracto officio reversa est in pristinam materiam : hoc autem non fuisset si vera fuisset columba : ergo non fuit nisi figura columbe.

2. Item, Si vera fuisset columba, non duxisset in aliud : ergo videtur, quod ad hoc quod duceret in aliud, quod non veram conveniebat esse coluinbam : sicut etiam Doctores dicunt, quod species panis et vini in sacramento Eucharistie, in illo sunt ad hoc quod in aliud ducant.

Sed tunc quaeritur, Quid movit eam motu locali, si non fuit viva? non enim movetur aliquid motu locali processivo nisi verum animal: columba illa movebatur motu locali : ergo fuit verum animal.

Soturio. Dicendum, quod Spiritus sanctus non est unibilis alicui creature quia omne quod in hypostasi unitur alicui nature, est persona una in Trinitate, unde irrational: nature uniri non potull : quia inconveniens esset, quod columba esset Deus, vel aliquod brutum animal : Filium autem conveniebat uni creature rationali quae est homo, cujus ratio in libro terlio Sendentzarum assignatur : et non est ratio quod Spiritus sit a duobus, Filius autem ab uno, quod ipse sit magis unibilis quam Filius : quia in hoc non altenditur ratio unibilitatis.

Ad aliud dicendum, quod illa columba species columbe fuit, et non naturale et verum animal.

Ap 1p quod contra objicitur, dicendum quod non est fictum nec falsum quod ostendit hoc propter quod est assumptum : unde species illa vera fuit, quia directe ostendebat illud propter quod assumeba- tur: hoc autem non erat natura animalis, sed potius actus gratie, sicut postea patebit.

Ad aliud dicendum, quod praestigia demonum sunt ad homines deludendos, ut dicit Petrus in Itinerario Clementis, miracula autem Christi ad homines instruendos ea quae sibi sunt utilia : et sic sunt ill apparitiones : non enim possumus dicere columbam fuisse animal, sicut nec linguas membrum animalis.

Ad aliud dicendum, quod aliud est proprietates intelligere secundum translationem ad spiritualia, et aliud proprietates habere sibi connaturales. Secundum translationem in intellectu bene accipiuntur proprietates in specie columbe, licet in ipsa specie non sint proprietates naturales.

Ad ultimum dicendum, quod hoc quod movetur a motore sibi unito et motu processivo, illud est animal : sed ita non movebatur columba, imo movebatur a motore non unito sibi: qui motus fuit voluntatis Dei, cui omnia obediunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6