Articulus 7
Articulus 7
Quare Spiritus sanctus mittitur ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum?
Secundo quaeritur, Quare Spiritus sanctus missus sit ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum ?
1. Omnis missio, ut supra habitum est, est ad sanctificandam creaturam : Christus autem sanctificatione non indiguit: ergo Spiritus sanctus ad eum mitti non debuit.
2. Item, Missio exterior ostendit inte- riorem : ergo videtur, quod interius etiam ad Christum missus sit Spiritus sanctus.
3. Item, Numquam legitur missus ad Patrem, nec legitur Filius missus ad Spiritum :ergo cum missio significet indigentiam in eo ad quem fit missio, videtur quod nec Spiritus sanctus debuit mitti ad Filium.
Solurio, Spiritus non fuit missus ad Filum per se, id est, propter indigentiam Filii : sed ut ostenderet redundantiam illius plenitudinis, de qua dicitur, Joan. 1, 16: De plenitudine eyus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Mittebatur enim ad ipsum in baptismo, in quo Christus nihil accepit : sed baptismus accepit ab eo: quia, sicut dicit Beda, "Tactu sue mundissime carnis vim regenerativam contulit aquis : et illam redundantiam et copiam significabat missio visibilis Spiritus sancti."
On this page