Text List

Articulus 8

Articulus 8

Cur Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ?

ARTICULUS VII. Cur Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ?

Tertio quaeritur, Quare Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ? ex audibili enim specie non potuit cognosci, quod Pate. fuit qui apparuit.

Solutio. Dicendum, quod Pater Verbi qui uno verbo quod genuit, ut dixit Augustinus, omnia dixit, et facta sunt congruenter in sono et voce exprimente Filii generationem, etiam in recreatione apparuit : et licet sonus in genere Patrem non manifestet, tamen sonus articulatus et litteratus nominans Filium, declarat eum cum dixit : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacut: ipsum audite’.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8