Articulus 13
Articulus 13
An Pater potest dicit major Filio, et Filius minor Patre ?
Videtur enim falsum : quia major aut dicit relationem, aut essentiam. Si relationem : tunc correlativum suum erit in Filio, et ita Filius erit minor. Si autem dicit essentiam : tunc simpliciter falsum est quod dicit.
Ad hoc quidam dicunt, quod Pater dicitur major : quia habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, paternitatem, et Spirationem : tertia vero harum est in Patre et Filio, et ideo penes illam non dicitur major : paternitas autem habet oppositam relationem qua dicitur Filius non minor: sed tertia est innascibilitas, qua scilicet Pater dicitur major: quia vero in illa naturam habet sibi respon-~ dentem in Filio, ideo Filius ab opposito respectu non potest dici minor. Sed hoc nihil est : quia Hilarius hic in Littera dicit, quod major donans est: sed donans est paternitate : ergo major est paternitate.
Ideo dicendum, quod auctoritate generationis major est, et ly major non dicit nisi auctoritatem principii : sed quia per rationem relationis in opposito ponitur per naturam aequale per omnia, ideo non sequitur, quod filius sit minor, sed aequalis majori: qui enim nascitur, non procedit in minus, sed aequale natura et essentia et per omnia. Et hac est intentio Hilarii, ut patet consideranti Litteram capituli. Secus autem esset si relatio Patris importaret excessum sicut dominus : quia tunc sequitur, quod Filius esset minor.
On this page