Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Jam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti, etc."

Hic incipit ostendere invisibilem modum missionis Spiritus sancti. Et habet haecdistinctio duas partes : in quarum prima tangit Magister quis sit modus invisibilis missionis. In secunda vero quedam objicit in contrarium et solvit, ibi, G, "Hic quaeritur, Si charitas Spiritus sanctus est, etc."

Prima dividitur in tres partes: in quarum prima prelibat quaedam que praexiguntur ad missionem istam intelligendam in duobus parvis capitulis. In secunda, probatur quod Spiritus sanctus est charitas qua diligimus invicem et Deum, ibi, C, "Ne autem in re tanta aliquid de nostro, etc." In tertia concludit propositum, quod mitti dicitur invisibiliter, cum charitas qua diligimus Deum nobis infunditur, ibi, F, "Zune enim nobis mitti vel dari dicitur, etc."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus