Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus, vel aliquod donum habituale creatum ?

ARTICULUS I. Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus, vel aliquod donum habituale creatum ?

Incidit autem hic ante Litteram questio communis, Utrum charitas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus?

Videtur autem, quod sic tam auctoritatibus quam rationibus. Sed quia Magister ponit plurimas quae valde express videntur, ideo rationibus instemus sic:

1. Nihilindignius inferiori potest superius inferior! conjungere : sed nulla creatura non rationalis est dignior creatura rationali : ergo non potest eam conjun- gere nature superiori : charitas est creata, ul tu dicis, et non rationalis, quia nec homo, nec Angelus : ergo non potest hominen superiori nature conjungere : sed conjungit : ergo a destructione consequentis non est creatura.

2. Item, Nihil essentia finitee habet virtutem vel aclum infinitum : charitas si creatura est, est essentiae finite : ergo non habet virtutem ad actum inlinitum : sed habet vim ad actum infinitum : ergo non est essentiae finite: ergo non essentia creata. Propario, quod habet effectunr infinitum : Rationalis natura et Deus distant infinite: et tamen per charitatem conjunguntur : ergo charitas est increata,

3. Item, Heresis Pelagii est, quod homo ex se habel unde placeat Deo : ergo unde placet homo Deo, melius est homine : sed nullum accidens melius est homine: ergo charitas unde placet homo Deo, non est accidens : ergo substantia : aut creata, aut increata : si creata que melior est homie, non potest esse nisi Angelus conlirmatus, quod absurdum est : quia nec ille habet ex se unde placere Deo possit : ergo oportet, quod sit substantia increata, et sic erit Deus.

4. Item, Omnis forma, secundum opinionem Aristotelis, praeter intellectum educitur aliquo modo de materia : si ergo charitas est forma, charitas educetur de materia : sed non educitur de materia : ergo non est forma : ergo videtur, quod sit substantia divina in nobis.

5. Item, Omnis creatura subjecta est vanitati: vanitas aulem non convenit veritati, et pracipue increate : si ergo charitas est creata et accidens, magis etiam erit subjecta vanitati quam homo qui est substantia: ergo veritati prime conjungere non potest : sed conjungit : ergo non est creatura : ergo creator est charitas qua diligimus Deum, et nos invicem.

6. Item, Anima per seipsam sine medio vivificat corpus : cum ergo Deus sit vita anime, per selpsum est vita anime : sed charitas est vita, ut dicit Augustinus, et Magister, et Hugo de sancto Victore : ergo charitas est Deus.

7. Item, Natura expedit se paucissimis: quia ubi sufficit agens unum, non pomt duo: cum ergo Spiritus sanctus sit perfectior quam natura, ipse paucioribus additis operabitur: sed potest per scipsum movere ad diligendum Deum et proximum : ergo ipse in motu illo non utetur medio habituali.

8. Item, Lux per seipsath illuminat aerem : cum ergo charitas sil lux que- (lain pellens tenebras spirituales, videtur quod Deus per seipsum sit lux ila sine medio babituali aliquo.

9. Item, Omnis virtus motoris quanto vicinior est motori, tanto simplicior et nobilior est : sed nulla est ita vicina sicut illa in qua in seipso movet : ergo illa est nobilissima: Spiritus autem sanctus est motor anime : ergo nobilissino motu movebit seipso : sed nobilissimus motus est charitatis actus: ergo illo actu operatur seipso, et non habitu aliquo.

10. Item, Opus recreationis debet respondere operi creationis et beatificationis : sed seipso creavit, et seipso sine medio beatificabit: ergo etiam recreat seipso sine medio.

Item, Recreatio precipue consistit in charitate quae dividit inter filios regni et perditionis, ut infra dicit in Letéera : ergo charitas recreans estipse Deus.

1. Item, Pelagiana heresis videtur habere, quod aliqua creatura possit per se conjungi Deo: nihil autem conjungit aliquid Deo nisi ipsum per se Deo sit conjunctum : ergo Pelagiana heresis est dicere, quod conjungens nos Deo sit creatum : charitas autem conjungit nos Deo: ergo Pelagiana heresis est dicere charitatem qua Deum et nos diligimus, esse habitum creatum.

12. Item, Nihil facit hominem et opus ejus valere vitam aeternam, nisi melius vita clerna vel aequivalens illi: charitas facit hominem et opus ejus valere vitam eternam : ergo est aliquid melius vita eterna vel aequivalens illi! nihil autem creatum est melius vita aeterna vel equivalens illi: ergo charitas non est quid creatum in nobis.

13. Item, Omne ens creatum habet modum, speciem, et ordinem: ergo si charitas est creata, habet modum, speciem, et ordinem: sed modus, species, et ordo, in omnibus his in quibus sunt, possunt diminui: ergo in charitate possunt diminui : diminuta autem deformant: ergo charitas potest deformari: ergo potest fieri informis, quod absurdum est: forma enim informis esse non potest : cum ergo charitas forma sit, non potest esse informis : ergo non est creata, sed creator.

14, Item, in omni genere operis est potentius subjectum accidente, quia accidens causatur a subjecto : si ergo charitas est habitus accidentalis subjecto quod est anima, ut tu dicis, videtur quod in opere dilectionis subjectum quod est anima, potentius sit charitale, quod est heresis Pelagii : quia si potentius esset, sine habitu posset diligere : ergo charitas non est accidens : et non est substantia creata, sicut patet cuilibet de facili : ergo est substantia divina, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Nulla potentia agit bene nisi sit perfecta per habitum, vel naturalem, vel acquisitum, vel infusum : ergo multo ininus potest facere summum et precipuum actum : sed maximus et precipuus omnium actuum est diligere Deum meritorie : ergo ad hanc maxime exigitur habitus perficiens potentiam.

2. Item, In omni opere operatur Deus in potentia operante, sicut ipse dicit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor !, Aut ergo in voluntate diligente operatur aliter quam in aliis potentiis, aut eodem modo. Si aliter, ille alius modus non potest esse ex parte sui; ergo erit ex parte nostri, non nisi per aliquid additum potenti in actu hoc, quod non additur in aliis: ergo aliquid adjicitur potettia : hoc autem quod adjicitur potentie ordinate ad opus, est habitus : ergo operatur istum actum per habitum. Si forte ita insane mentis sit aliquis, quod dicat nihil addi, sequitur quod non operatur aliter in voluntate quam in lapide, et sic non gratificat operantem, quod falsum est et absurdum.

3. Item, Si propter istas rationes que inducte sunt, charitas non est aliquis habitus in nobis, sequitur per easdem rationes, quod etiam gratia nihil sit in nobis. Heresis autem Pelagu’ non ex~ clusit Deum ab anima operante eo modo quo est in omnibus creaturis operans : ergo ex ipsa positione sequitur heresis Pelagu, ut videtur.

4. Item, De homine qui est in charitate, dicimus quod ipse est sanctus : et ponamus per impossibile, quod nullam habeat virtutem nisi charitatem, adhuc sanctus est : ergo aut aliquo habitu formaliter bonus est et sanctus est, aut non. Sialiquo habitu: ergo ile habitus aliquid erit non nisi charitas : ergo charitas est habitus creatus. Sinon est aliquis habitus quo sanctus est et bonus: ergo Deus est denonunativa bonitas et sanctitas istius, quod absurdum est.

3. Item, Secundum Magistrum actus charitatis creatus est, sed non habitus : dicamus ergo de aliquo dormiente qui est in statu salutis: autille habet charitatem, aut non. Si non: ergo non est dignus vita aeterna cum dormit, quod falsum est. Si sic : constat quod non per actum : quia dum non agit, actus non est :nec per habitum : ergo non est plus in charitate quam lapis m quo ctiam est Spiritus sanctus potentialiter, presentialiter, et essentialiter,

6. Item, Pueri secundum hoc non habebunt charitatem, nisi sicut Japides habent eam. Si dicas, quod non est simile: quia habent aptitudinem ut agant actum charitatis. Contra : Ista aptitudo non est in aliquo habitu: ergo est in potentia materiali tantum, quod absurdum est.

Solutio. Hic sunt quaedam absurditates dicte a quibusdam: concedunt enim cum Magistro, quod charitas qua diligimus Deum et proximum, sit increata : sed quia, ut supra inducte rationes probant, quod ipsa sit Spiritus sanctus, quod etiam Magister nititur probare in Laittera, ideo dicunt quod Spiritus sanctus est charitas illa. Et sicut lux duplex habet esse, scilicet in se, et in perspicui extremitate ad corpus terminatum, et ibi est hypostasis et essentia colorum, ut dicit Philosophus : ita dicunt, quod Spiritus sancius in se animam illuminat, et sic habet actum gratia quam dicunt esse lucem anime : et habet esse in voluntate sibi conformi, et ibi habet esse per rationem charitatis: et hanc unionem cum creatura rationali dicunt, licet sit operative trium personarum, quia omnes simul operantur eam, tamen sibi et in se unitive non esse nisi Spiritus sancti, non Patris, neque Filii: sicut etiam Filius univit sibi naturam nostram, et ipsam unionem fecerunt communiter et indivisibiliter tres persone: sed sibi et in se non univit naturam nostram nisi Iilius. Et hoc dicunt sensisse Apostolum, T ad Corinth, v1, 47: "Qui adheret Deo, unus spiritus est": et non unus Pater est. Addere autem volunt errori suo rationem: quia Filius ut Filius procedit actu generationis ut anatura, et ideo naturam sibi univit: Spiritus autem ut Spiritus procedit ut amor, quia est perfectio voluntatis, et ideo univit sibi voluntatem, licet longe inferiort unione, quam Filius sibi univit carnem : quia carnem sibi univit Filius in aeternum, Spiritus autem sanctus univit sibi voluntatem separabiliter : et ideo dicunt, quod ipse est charitas voluntatem perficiens. Sed hoc fatuum est: quia in tertio Sententiarum probatur, quod Spiritus sanctus nullo modo unibilis est.

Praeterea, Illa unio aut est per gra- tiam, aut per naturam. Si per gratiam ; ergo oportet habere habitum gratia medium : et sic sequuntur eadem inconvenientia de gratia, sicut de charitate, scilicet quod accidens Deo conjungit, quod creatum unit increato, et hujusmodi qualia superius conclusa sunt. Si autem est a natura: cum una natura sit in omnibus nobis, esset hac unio una quoad omnes nos, quod falsum est.

Praeterea, Cum dicitur lux in extremitale perspicui ad corpus terminatum esse coloris hypostasis, non est hypostasis unius coloris in determinato corpore : sed potius per hunc modum est hypostasis et esse formale ‘omnium colorum qui sunt visibiles actu in corpore non transparenti, quod a Philosopho vocatur determinatum ab effectu. quia determinat visum, ita quod visus non transit per ipsum: ergo sihec similitudo aliquid valet, videtur tune, quod nulla virtus aliquid sit in nobis, sed quod virtus sit unio vel mixtio Spiritus sancti cum potentia anime nostra.

Item, In simili suo supponitur quoddam valde grossum falsum, scilicet esse coloris nihil aliud esse nisi extremitatem perspicui in corpore determinato : et hoc est contra Philosophum, qui tangit colorum generationes in multis locis librorum suorum ex actione primarum qualitatum et passionum : unde relinquitur, quod esse formale quo color actu est, habet ab extremitate perspicui in superficie determinata corporis in qua est ipse color, et non habet esse materiale ab eadem extremitate perspicui : quando enim extremitas perspicui corporis non est in aclu lucidi, adhuc secundum esse materiale sunt colores in superficie determinati corporis. Unde patet, quod falsum supponitur in simuili adducto.

Sicut ergo communiter fere omnes meliores concordant, contradicendum est Magistro in ista parte, et dicendum, quod charitas qua habitualiter dilgimus Deum et proximum, non est Spiritus sanctus : sed Spiritus sanctus appropriate non proprie est charitas qua effective diligimus Deum et proximum: hoc enim efficiunt in nobis communiter Pater et Filius et Spiritus sanctus, licet appropriate Spiritus sanctus, quia ipse est proprie charitas, et sic est exemplar nostra charitatis, et est distributor donorum in quo omnia donantur : per quam rationem in libro de Spirits et anima proximior nobis esse dicitur. Et hee unica solutio aptatur omnibus auctoritalibus in Littera adductis.

Ad rationes autem per ordinem respondendum, dicendo ad primam, quod indignius dupliciter dicitur, scilicet indignius in genere, et indignius secundum rationem boni. Charitas per hoc quod accidens est et in genere accidentis, indignius aliquid est in genere quam substantia. Si autem attenditur ratio bon, tunc ipsa est dignior omni bono creato : quia ratio boni in ipsa est, quod est effectus simillimus bonitati Dei, ita quod etiam ipse Deus ab effectu hoc numquam separatur, sed semper cum ipso datur ei cui datur charitas : et ideo etiam in quantum est similitudo bonitatis Dei, et Deum habéet in se ad aliud quam aliae creature, unde ipse inferiorem in bonitatis ratione naturam potest conjungere nature superiori.

Ap aLiuo dicendum quod charitas in se considerata est essentiae et .virtutis finite: in quantum autem agit per rationem boni similis bonitati Dei, Deum habens in se operantem, sic potest conjungere infinite distantia, hoc est, sine proportione.

Ad aliud dicendum sicut in solutione primi dictum est.

Ad aliud dicendum, quod sunt forme in materia ex qua fiunt res, et ille educuntur de materia per agens physicum. Sunt etiam forme in substantia et potentiis anime per ordinem ad Deum et statum beatitudinis, et ille omnes sunt a datore talium formarum qui est Deus, corda munda creans in nobis, ect spiritum rectum innovans in visceribus nostris.

Ad aliud dicendum, quod charitas non jungit nos per hoc quod est creatura, sed secundum quod est similitudo et emanatio quaedam bonitatis Dei, qui Deus ex eadem bonitate in ipsa jungitur anime.

Ad aliud dicendum, quod de anima non est simile : quia anima se habet ad corpus ut motor et forma, et ideo immediata est ei sicut forma materie : sed Spiritus sanctus se habet ad animam ut motor non conjunctus secundum essentiam.

Praeterea, Proportio est inter animam et corpus: inter animam autem et Deum non, sed distantia infinita : et ideo necesse est medio conjungi.

Et forte etiam hoc falsum est, quod anima per se sit vita corporis : est enim duplex vita qua dicitur corpus vivum, quarum una est vita per causam efficientem, et bec est anima : alia est influxa corpori ab anima, et adheret corpori ut forma, et hac secunda similis est charitati habituali, prima autem Spiritui sancto.

Ad aliud dicendum, quod medium illud non requiritur propter imperfectionem operantis Spiritus, sed potius propter imperfectionem nostram : quia noster affectus non potest in actum cum Spiritu progredi, nisi perficiatur per habitum illi actui congruum.

Ad aliud dicendum, quod lucens primum movet per influentiam lucis que non est ipsum, sed est lumen cffluxum ab ipso in id quod movetur lucente primo. Ita est hic quod charitas est quasi lumen effluxum a Spiritu sancto in nos: Spirttus autem sanctus est quasi sol fons luminis et caloris in nobis.

Ap aLiup dicendum, quod virtus motoris primi adeo simplex est, quod sicut est in ipso non potest recipi a quoquam creato : unde sicut est in mobili primo, quod ipsum oportet habere proprietatem disponentem se ad hoc quod recipiat influentiam motus primo motoris, quecumgue sit illa proprietas : ita est ex parte affectus nostri, quod influentiam Spiritus sancti ad actum digmissimum qui est diligere, non recipiet secundum quod est immediatus Spiritui sancto : sed oportet esse habitum elevantem potentiam ad hoc quod sit possibilis recipere influentiam Spiritus ad actum. Ad 10, Ap aliup dicendum, quod opus recreationis respondet operi creationis in aliquo, et in aliquo non. Creationis enim opus est factivum substantia, sed opus recreationis bene esse : et ideo in illo non potuit esse habitus quo reciperetur opus creationis : quia ante substantiam nullus est habitus. Sed opus recreationis non educit substantiam ad esse, sed ad bene esse tantum : et ad illud bene esse quod se teneat formaliter nobiscum, indigemus habitu. Sed in hoc conveniunt, quod utrumque est a Deo operante per seipsum in creatione formam substantialem dantem esse, hic autem formam habitualem dantem bene esse. Ad ti Ad aliud patet solutio per ante dicta. Ad 12. Ad aliud dicendum, quod charitas secundum hoc quod conjuncta est Deo per similitudinem sue bonitatis, est valens vitam aeternam, non condignitate, quia vita aeterna Deus est cui nihil est condignum : sed reputatione divina, quia Deus non tantum exigit a nobis pro vita eterna quantum valet, sed quantum nos valemus dare ex suo dono : majus autem pretium quod offerre possumus ex suo dono, charitas est et actus charitatis.

Ad aliud dicendum, quod charitas est aa: species, modus, et ordo voluntatis in bonum ordinate secundum quod diversimode consideratur : in quantum enim est forma, est species : in quantum autem habet tantum posse ad actum, est modus : ordo autem est penes finem, secundum quem est vinculum perfectionis. In se autem etiam habet ista: quia ratio formae, et ratio posse sui, et ratio ordinis ad finem aliquid sunt in ipsa nec est verum, quod in omnibus ista tria diminuibilia sint sine destructione substantia. unde charitas haecnon amittitur manente subjecto.

Av uLrimém dicenduin, quod subjectum non est potentius accidente, nisi utruinque considerando secundum naturam sui generis, scilicet subjectum in ratione substantia, et accidens in ratione accidentis. Sed gratia et charitas alias habent considerationes : quia etiain secundum Philosophum non dicimus hominem alteratum, quando altingit virtutem, sed potius perfectum. Unde hujusmodi habitus habent rationem perficientiam secundum bene esse ex hoc quod sunt influentia quaedam divine largitatis et bonitatis, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1