Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum mitti posset Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus ?

ARTICULUS I. Utrum mitti posset Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Litera in secundo capitulo prime partis, ibi, "Quzx charitas cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum, etc."

Dubium enim adhue est propter quosdam, utrum possit mitti Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus? Videlur enim, quod sic :

1. Mitti enim est cognose: quod ab alio sit: sed Filius potest cognosci ab alio esse, ita quod non cognoscatur ab alio esse Spiritus sanctus : ergo mutti potest Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus.

2. Item, Multa sunt revelationes occultorum in somniis et visionibus, sicut in prophetiis, in quibus non est conjuncta gratia gratum faciens : ergo cum in gratia perfectionis intellectus dicatur mitti Filius, Filius mittitur, ita quod non habetur gratia gratum faciens.

3. Item, In Psalmo cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum : ergo videtur, quod non facientibus malus sit, et tamen est intellectus : ergo cum gratia intellectus mittatur Filius, Filius mittitur sine gratia gratuin faciente.

SED CONTRA: 1. Primo queratur ab istis qui rationes has inducunt, ubi a quoquam sanctorum legerint, quod mittatur non san- ctis ? et non est invenire auctoritatem nec unam : et ecce multas ponemus, quod in gratia gratum facienle. Augustinus in libro IV de Trinitate: "Aliter mittitur sapientia ut sit cum homine, aliter missa est ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas conslituit, sicut etiam implet sanctos Angelos." Constat autem, quod amicos Dei non constituit nisi gratia gratum facicnte. Ergo ex verbis Augustini colligitur, quod in gratia gratum faciente mittilur Filius.

2. Item, Augustinus loquens de missione spirituali Fil dicit sic in libro IV de Trinitate: "Cum ex tempore cujusquam mente percipitur", mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum: non enim sensibiliter apparet, id est, sensibus corporeis presto est. Nam et nos secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus: et omnum justorum spiritus etiam in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Hic iterum patet quod dicit, quod Filius mittitur in donis gratia gratum facientis.

3. Item, Augustinus in libro II de Trinitate dicit, quod "homo assumptus a Verbo non habuit Verbum, ut alii sancti sapientes", Ecce et hic dicit Sanctos qui Verbum ad se missum habuerunt.

4, Item, In fine istius bri determinatur, quod Deus non est cum malis : si ergo mittitur Filius in spirituali missione ut sit cum homine, ut dicit Augustinus, non mittitur ad malos.

Solutio. Leve est adducere multa ad hoc: quia Sancti hoc concorditer innuunt: unde dico, ut supra, quod aliud est revelatio occullorum, et aliud Filii missio. Revelatio enim occultorum, potest fieri etiam per Angelos sine missione Fill : non enim dicitur missus Filius nisi ipse cum effectu adveniat. Unde Spiritus sanctus sicut non dicitur missus nisi in donis in quibus ipse est : ita credo, quod absoluta missione non dicatur missus Filius nisi in donis gratie gratum faclentis, in quibus est ipse cum homine : et qualiter bene hoc possit esse in missione Spiritus sancti, jam supra dictum est. Si vero dicatur Filius mitti in aliis donis, hoc erit secundum quid et non simpliciter: sicut et Spiritus sanctus secundum quid et non simpliciter quandoque mitti dicitur. Qualiter autem eadem dona sint Filii et Spiritus sancti, diversimode supra est expeditum.

Ap primum autem quod objicitur, dicendum quod Filius in missione que simpliciter missio est, debet-cognosci ab alio esse et nobiscum esse, sicut dicitur, Sapient. ix, 10 : Mitte illam de celis sanctis tuis, et sede magnitudinis tue, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te omni tempore. Illa enim est scientia infusa gratuita. Si autem objiciat aliquis, quod sola charitas gratos nos facit, ille nescit quid objiciat : quia licet sola charitas informis fieri non possit, non tamen est actus ejus gratos nos facere, sed potius gratia, et uniuscujusque virtutis secundum aliquid.

Ad aliud dicendum, quod non in omnibus revelationibus occuljorum mitti dicitur Filius, ut jam habitum est.

Ad aliud dicendum, quod intellectu gratuito mittitur Filius, et non in alio nisi secundum quid.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2