Articulus 3
Articulus 3
Utrum qui proximum diligit, etiam dilectionem diligat, et quae sunt diligenda ex charitate?
ARTICULUS III. Utrum qui proximum diligit, etiam dilectionem diligat, et quae sunt diligenda ex charitate?
Hic enim primo accipienda est divisio : quia haecpars habet tria capitula : in quorum primo probatur, quod charitas est Deus. In secundo, quod est Spiritus sanctus, ibi, D, "Cum autem fraterna dilectio sit Deus, etc." In tertio, excludit responsionem quae posset fieri, scilicet quod esset dictum per causam, ibi, E, "Sed ne forte aliquis dicat, etc."
Incidit hic dubium primo de hoc quod dicit : "Qui proximum diligit, consequens est ut praeipue ipsam dilectionem diligat, etc."
Hoc enim videtur falsum : 1. Si enim diligit dilectionem, dilectio diligibilis est ex charitate : non ergo tantum sunt quatuor ex charitate diligenda, ut dicit Augustinus, scilicet Deus, nos, et corpus, et anima proximi.
2. Item, In naturalibus potentiis ita est, quod non est eadem potentia super objectum et actum : quia cum dico, vi- deo album, et video me videre album, non est eadem potentia qua video album, et qua percipio me videre album : sed primo, sensu particulari sive proprio, et secundo, sensu communi. Ergo videtur, quod nec eodem habitu diligamus objectum et actum.
3. Item, Idem non denomuinat seipsum : non enim aliquid est dictu, albedo est alba: vel etiam ut denominatio fiat verbaliter, ut dicatur, albedo albatur : ergo a simili nihil est dictu, dilectio diligitur.
4. Item, Diligo dilectionem : aut eadem dilectione, aut alia: non eadem, sicut probatum est jam : ergo alia: et iterum diligo dilectione, et iterum illam, et sic abibit in infinitum, quod falsum est : ergo non diligo dilectionem.
5. Praeterea, In argumento Augustini videtur esse fallacia aequivocationis ‘ quia cum dico, diligo Deum, ly diligo importat actum dilectionis : cum autem dico, diligo dilectionem, importat habitum, ut videtur : ergo non procedit directe argumentando,
Solutio. Sine prajudicio dico, quod Augustinus arguit secundum quod causa exemplaris accipitur in exemplato : unde sensus est, diligens Deum diligit dilectionem in exemplari, secundum quod resultat in illa : charitas enim increata resultat in creata, et ita in illa ut in speculo ejus diligitur.
Ap primum ergo dicendum, quod quatuor sunt diligibilia ex ordine charitatis, que ad beatitudinem referuntur, ut beatificans, et beatificabile, scilicet Deus, et nosipsi, et corpus, et anima proximi: et in proximo includitur alius ordo, quod primo magis conjunctos, et post hoc minus conjunctos, et sic usque ad inimicos: tamen multa alia referuntur ad charitatem, vel ut utilia, vel ut fruibilia, vel ut dispositiones, vel perfectiones anime ad hoc quod egrediatur in actus me- ritorios : et sic diligitur dilectio, et alie virtutes.
Ad aliud dicendum, quod si haec propositio, quod potentiae ejusdem non est reflecti super actum et objectum, generaliter proponatur, falsa est : quia secundum hoc ultimum actum ultime potentise cognoscere non possemus, vel oporteret potentias esse infinitas. Unde dicimus, quod propositio intelligitur de potentiis sitis in talibus organis, quorum complexio ex suis componentibus non est nisi ad perceptionem unius generis contrarietatis, vel si percipit alia contraria, quod illa sicut effectus propril causantur ex- contrarietate una. Verbi gratia, visus est potentia sita in oculo, cujus compositio est ex humore crystallino et humido habituali : et quia humor crystallinus ex sua diaphaneitate receptivus est coloris, et ex comipressione quam habet aer, retentivus melius quam aer : et Praeterea quia humor aque, humor corporalis est : humor autem aeris est humor spiritualis et incorporalis, ut dicit Philosophus'. Insuper, quia lumen habituale quod est in ipso, facit “actu aliqualiter speciem coloris : ideo non recipit nisi quod est in genere coloris, et actum coloris qui est lumen, et sic est de aliis sensibus praeter tactum qui non tam sensus est quam differentia animalis : quia omne animal habet sensum tactus, et quandoque nullum alium habet nisi forte gustum, secundum quod est quidam tactus, non secundum quod est indicium saporis. In illis ergo est illa propositio vera, et non in aliis: non enim visu video me videra, sed sensu communi, cujus necessitas est, ut dicit Avicenna, ut percipiam actus sensuum parliculariuim, et compositiones sensibilium propriorum, ut eadem potentia judicetur hoc album esse dulce, et quod apprehendi possunt sensata communia in quibus sunt propria. In aliis autem potentiis quae componere et dividere possunt, propositio est falsa. Unde eadem potentia possum diligere objectum aliquod, et ipsam dilectionem.
Ad aliud dicendum, quod in libro de Trinitate invenitur ista, albedo est alba, et plures ali : sed absque dubio non sunt proprie : et ideo dico, quod non est hie denominatio, cum dico, diligo dilectionem, cum diligo diligibile : dico enim, quod uno actu numero diligo dilectionem et rem dilectam : sed differunt : dilectio enim est appetitus voluntatis tendens in bonum vel in’ desideratum, et ille appetitus primo est ipsius actus, et consequenter objecti: et unum est ibi propter alterum, quia actus propter objectum : et ideo sequitur, quod diligo dilectum propter se, et dilectio placet mihi propter aliud : quia non quero actum exire de potentia propter actum, sed potius propter objectum : et sic utrumque est in appetitu : et tunc dilectio dilectionis est appetitus actus, et dilectio dilecti est amor tendens in ipsum, et haec simul sunt: urtde ibi idem non denominat se, sicut cum dicitur, albedo albatur.
Ad aliud dicendum, quod ut jam patet, non ibitur in infinitum: quia actus dilectionis stat in appetitu, ex quo egreditur : et lle appetitus non habet alum appetitum, sed potius movetur ab eo quod diligitur, et illud movet seipso quod est in ratione primi motoris in hoc ordine : sed dilectum stat in amore qui significatur in verbo, cum dicitur, diligo.
Ad ultimum dicendum, quod in veritate in alia ratione sumitur dilectio in conclusione, et in pramissa: sed tamen bene sequitur per modum qui dictus est in principio solutionis : quia nemo diligit amicum, nisi dilectionem habeat, et hanc velit appetitu voluntatis : et in illa dilectione, ut causa et exemplar increata dilectio resultat : et ideo habet apud se, ubi Deum quem diligere debet, inveniat et diligat.
Si autem tu objicias, quod Deus resulfat in qualibet creatura, et ita eadem ra- tio esset de qualibet creatura. Dicendum, quod non est simile : quia in isto resultat ut in exemplato, et resultat ut intimum affectus nostri quod est amor. In aliis autem resultat ut in vestigio et in imagine : vel si resultat in exemplato sicut facit i-vita, et sapientia, et hujusmodi donis, tamen non resultat in eis ut intimum nostri affectus : et ideo in illis amor noster non ita fertur in ipsum.
On this page