Text List

Articulus 4

Articulus 4

Utrum proximus quem diligimus, minus sit nobis notus quam ipsa dilectio ?

ARTICULUS IV. Utrum proximus quem diligimus, minus sit nobis notus quam ipsa dilectio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : "Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit."

1. Hoc enim videtur falsum : quia fratrem novimus sensu, imaginatione, et intellectu, dilectionem autem tantum intellectu.

2. Item, Si dilectio de qua loquitur, est charitas increata regulativa et exemplaris nostrae charitatis, videtur omnino falsum quod dicit : quia oculus nostri intellectus ad manifestissima nature est similis dispositioni oculorum vespertilionis ad lumen solis : ergo multo magis ad ea quae sunt supernaturalia.

3. Item, Lad Timoth. vi, 16 : Qadd... lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. °

4, ltem, Exod. xxxin, 20: Non videbit me honwo, et vivet: et, Joan. 1, 18 Deum nemo vidit umquam. Ergo videtur, quod multo notior sit nobis proximus, quam Deus : quem tamen vocat hic charitatem propter sui presentiam in anima.

SED CONTRA : 1. Quecumque seipsis noscuntur, magis noscuntur quam quae per alia, sicut principia magis quam conclusiones prima seipsis noscuntur : ergo magis quain alia : Deus autem maxime primus est : ergo seipso noscitur.

2. Item, Quecumque presentiora sunt in intellectu, magis noscuntur, quia presentia est causa notitie : sed quae suis essentits secundum id quod sunt in intellectu sunt, magis sunt presentia quam ea quae suis similitudinibus tantum sunt in intellectu : ergo magis noscuntur : sed dilectio secundum id quod est in anima intellectiva, est proximius per similitudinem tantum : ergo dilectio magis noscitur quam proximus.

3. Inde objicitur ulterius : Quecumque ita prasentia sunt, ut sint penetrantia substantiam et id quod est intellectus in toto, et nihil de intellectu sit quod non penetrant : illa sunt magis praesentia quam ila quae adsunt ut intrinseca praesentia intellectu: : charitas increata est presens ut totum intellectum penetrans, creata autem ut intrinsecus presens tantum : crgo charitas increata magis est presens, quam creata : et quae sunt magis precsentia, sunt magis nota, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod Deus sit magis nolus nobis, quam quidquid aliud est vel potest esse.

Solutio. Sine prejudicio loquendo puto hic esse distinguendum in intellectu : est enim aliquis intellectus in nobis accipiens ex phantasmate, et in illo perit scientia, si perit sensus : unde cecus natus non demonstrat de coloribus. Est autem alius intellectus non accipiens ex phantasmate, sed in lumine agentis intellectus tantum, et in his in quibus illuminatur etiam ampliori Jumine quam sit lumen agentis intellectus, sicut est radius divinus, vel radius revelationis angelice : nec hoc intelligo, quod sint duo intellectus numero et subjecto, sed duo per modum conversionis ad superius et inferius : sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, inducens Apuleium Platonicum de Deo Socratis, qui dixit quod Deum non videre poterant Philosophi nisi intellectu se a carne abstrahentes, et adhuc non nisi raptim quasi permicante lumine. Primus autem modus est quasi generalis nobis dum sumus in via. Secundus autem magis erit in actu post viam.

Si ergo queratur, Quomodo inlelleclus sit potentior ad intelligendum ? distinguendum est : quia de natura sui magis se habet ad superius, de statu autem hujus vite magis ad inferius. Similiter distinguo ex parte ejus quod noscitur: aliquid enim ita noscitur secundum sui potestatem, quod ipsum est lux et ratio ad alia cognoscenda : et si attendatur potestas nolitia vel intellectus ex parte objecti moventis intellectum, magis erit notum quod noscitur in luce propria et est ratio cognoscendi alia, quam id quod tantum cognoscitur in luce aliena: et hoc modo dicit Philosophus in principio de Anima, quod notitia de anima certior est quam notitin de corpore animato quia anima est principium quo cognoscuntur accidentia et opera et passiones animalium. Alia notitia est secundum potestatem noscentis et intellectus qui movetur ab eo quod noscilur, et secundum illum modum frequenter magis noscuntur quae in natura sunt posteriora, sicut effectus plus quam causa : et hoc modo dictum est, quod intéllectus noster, sicut visus noctuw# ad lumen solis, se habet ad ea quae sunt in natura manifestissima.

, Hae distinctione habia, dico quod Deus et charitas increata et omnia que potentia sunt in anima, sunt magis nota primo modo intellectus, et secundum potestatem intelligibilis moventis. Frater autem et proximus et omnia quae sensui appropinquant, sunt magis nota secundo modo intellectus, et secundum potestatem intelligentis. Et hoc videtur Augustinus sentire : quia sic exponit "plane notiorem : quia prasentiorem, quia interiorem, quia certiorem": et hoc modo est facile respondere objectis.

Ap primum ergo dicendum, quod hoe procedit de intellectu secundo modo, et secundum potestatem intelligentis : et de hoc non loquitur Augustinus. Et eodem modo dicendum est, quod Philosophus loquitur de intellectu accipiente a phantasmate. ‘

Ad aliud dicendum, quod homo dicitur humana vita, et humano modo intelligens, et hoc-est accipiendo a phantasmate.

Ad aliud dicendum, quod non vivere dicitur mori quoad actum vite intellectus conjunctum carni et phantasmatibus sed si videt aliquis, vivit tunc vita patria quoad intellectum.

Ad aliud dicendum, quod Deum in substantia quid est, nemo vidit umquam : quia hocest comprehendere, sicut supra dictum este. sed tamen substantiam Dei multi viderunt.

Ad aliud dicendum, guod omnia illa procedunt quae in contrarium objiciuntur secundum primum modum intellectus, et secundum potestatem ejus quod noscitur: et non secundum intellectum phantasticum, et secundum potestatem intelligentis in via in quo magna frequentia sensibilum et phantasmatum obcecat oculum intellectus secundum primum modum considerati.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4