Articulus 5
Articulus 5
An aliquis potest scire in via se habere charitatem ?
1. Ex hoc enim videtur, quod certa sit nobis charitas in nobis : ergo aliquis in vita potest se scire habere charitatem.
2. Quod etiam videtur per illud Apostoli, ad Roman. vin, 38 : Certus sum quia neque mors, neque vita,... neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, etc.
3. Item, Si charitas est nobis certior, quam proximus : sed proximum ita novimus, quod de ipso non dubitamus ergo videtur, quod nos etiam ita novimus esse in charitate, quod de charitate nostra nihil dubitamus.
4, Ytem, Charitas lumen est. Prima canon. Joan. u, 10 : Qui diligit fratrem suum, in lumine manet : lumen autem seipso manifestatur : ergo videtur, quod nullus justorum habeat aliquod dubium de charitate sua.
Solutio. Dicendum, quod nullus sine revelatione ad se facta, potest scire se esse in charitate, duabus de causis quarum una jam dicta est : quia licet charitas manifesta sit de se, non tamen nobis ita manifestatur propter tumultum concupiscentiae et phantasmatum in cordibus nostris. Alia causa est : quia amor naturalis simillimum habet actum cum actu charitatis quandoque : et ideo una videtur pro alia, scilicet dilectio naturalis pro gratuita.
Ap pPrimuM ergo dicendum, sicut in precedenti questione dictum cst, quod hoc est verum quoad primum modum intellectus et intelligibilis, et non quoad secundum utriusque.
On this page