Articulus 6
Articulus 6
An Deus in via videri potest a nobis per seipsum aut per speciem ?
1. Videtur enim ex hoc quod charitas divina sit lumen : sed lumen seipso videtur : ergo videtur sequi ex hoc quod Deus hic in via videatur per seipsum a nobis : ergo videtur per speciem.
2, Praeterea, Si videatur in specie que est similitudo, quae species ponetur ei? non enim ab ipso abstrahi potest species aliqua : et si aliquid ipse creat in nostro intellectu, illud non erit;species sua que sit ratio cognoscendi ipsum: ergo videtur, quod aut non cognoscitur, aut cognoscilur per seipsum. Si dicas, quod vi-~ detur per effectum. Contra : Hae visio etiam competit non habentibus charitatem, et etiam non habentibus fidem Catholicam : ergo videlur, quod cum nobiliori visione videat habens fidem et charitatem, in quo Deus per essentiam et inhabitantem gratiam est, quod ille videat per specicm eum qui est ipse Deus.
SED CONTRA : 1. Apostolus, I ad Corinth. xm, 12: "Videmus nunc per speculum in enigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam, steut et cognitus sum".
2. Item, Il ad Corinth. v, 6: "Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem)."
Sonutio. Quidam istis rationibus moti, dicunt quod Deus hic per speciem videtur : sed adeo tenuis est visio, quod visio non potest appellari. Hoc autem non videtur nisi forte in raptu, quando homo non utitur intellectu ex phantasmate accipiente. Et ideo videtur mihi, quod Deus presens in anima cernitur in suo effectu qui est gratia nobis data, et precipue in charitate quae optima virtutum et intima est, et simillima patrie, quia essentialiter et substantialiter manet in patria, licet modus ejus sit alius.
Ap primum ergo dicendum, quod charitas lumen est per effectum luminis qui est multiplex : sed tantum quatuor sunt principaliores actus ejus : quorum primus est illuminando pellere tenebras. Secundus est ostendere ea quae latebant, et hoc precipue secundum quod est in extremitate perspicui tangente corpora terminata : quia’ sic facit actum coloris, et colorata. Tertius est multiplicatione radiorum dissolvere et calefacere, secundum quod magis perpendiculariter opponitur id quod illuminat, quia secundum illam proportionem reflexio fit ad acutiores vel habetiores angulos. Quartus effectus est non omnis lucis, sed cceli, scilicet movere ad speciem per virtutem vivificativam quasi’ rerum generabilium naturalium et corruptibilium. Dico ergo, quod charitas et veritas dividunt istos actus inter se : quoad illluminare magis convenit veritati, et quoad expulsionem tenebrarum ignorantie et infidelitatis : sed quoad expulsionem peccati quod nascitur ex corrupto affectu, magis convenit charitati, gewea charitas operit multitudinem peccatorum . Secundus autem totus est veritatis. Tertius auiem totus charitatis per se loquendo. Quartus autem utriusque : quia utraque fcecundat, veritas intellectum, et ‘tharitas affectum.
On this page