Text List

Articulus 7

Articulus 7

An charitas sit maximum omnium donorum ?

ARTICULUS VII. An charitas sit maximum omnium donorum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundum capitulo istius partis, ubi dicitur : "Siin donis Det nihil magus est charitate, etc."

1. Videtur enim sapientia maximum donorum esse: quia inter dona Spiritus sancti primo enumeratur.

2. Item, Sapientia habet in se charitatem, et non convertitur : quia sapientia dicitur sapere cum sapore, et sapor est cum charitate : ergo videtur, quod sa= pientia sit majus donum.

3. Item, In sapientia mittitur Filius : ergo videtur tantum ad minus esse sicut charitas in qua mittitur Spiritus sanctus: ergo non videtur verum, quod charitas sit maximum donorum.

Solutio. Dicendum, quod charitas sit maximum omnium donorum simpliciter, sicut dicit hic Augustinus.

Ap primum autem quod objicitur, Dicendum quod sapientia dicitur primum donum inter dona ibi enumerata, que secundum Gregorium, dantur in adjutorium potentiarum vel virium. Vel dicatur melius : Quod sapientia primo ponitur, habet hoc a sapore charitatis conjuncto sibi : quiasapientia nihil aliud est quam sapor Dei in suis donis vel in se, quem saporem facit charitas, et ideo sapientia non erit major nisi per accidens et non per se : quia hoc quod primum donum sit, habet a charitate: et ideo charitas quae hoc habet a se, major est.

Ad aliud dicendum, quod hoc facit magnitudinem per accidens : quia, ut dicit Augustinus, in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod mclius. Unde charitas quae est forma omnis boni, et vinculum perfectionis, cst optimum donorum.

Ad aliud dicendum, quod in sapicn~ tia mittitur Filius, hoc verum est: sed tamen ab illo ordine non sumit sapientia equalitatem : quia intellectus ulterius ordinatur in nobis ad affectum. Jntelleclus enim est bonus omnibus facientibus eum ', Et ideo etiam perfectio affectus ordine finis melior est perfectione intellectus : et cum charitas in perfectione affectus sit ultimum et optimum, charitas est maximum donorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7